| Haud multo post cognoscit teneri castra ab Othone, | Gal.19.1.5 |
| ac plerisque ut eodem quam primum pergeret suaden- | |
| tibus—posse enim auctoritate et praesentia praeualere | |
| —nihil amplius quam continere se statuit et legiona- | |
| riorum firmare praesidiis, qui multifariam diuerseque | |
| tendebant. loricam tamen induit linteam, quanquam | 10 |
| haud dissimulans parum aduersus tot mucrones pro- | |
| futuram. sed extractus rumoribus falsis, quos con- | 2.1 |
| spirati, ut eum in publicum elicerent, de industria | |
| dissiparant, paucis temere affirmantibus transactum ne- | |
| gotium, oppressos, qui tumultuarentur, aduenire fre- | |
| quentis ceteros gratulabundos et in omne obsequium | 5 |
| paratos, iis ut occurreret prodiit tanta fiducia, ut militi | |
| cuidam occisum a se Othonem glorianti: 'quo auctore?' | |
| responderit, atque in forum usque processit. ibi equi- | |
| tes, quibus mandata caedes erat, cum per publicum | |
| dimota paganorum turba equos adegissent, uiso procul | 10 |
| eo parumper restiterunt; dein rursum incitati desertum | |
| a suis contrucidarunt. | |
| Sunt qui tradant, ad primum tumultum proclamasse | 20.1.1 |
| eum: 'quid agitis commilitones? ego uester sum | |
| et uos mei,' donatiuum etiam pollicitum. plures autem | |
| prodiderunt optulisse ultro iugulum et ut hoc agerent | |
| ac ferirent, quando ita uideretur, hortatum. illud | 5 |
| mirum admodum fuerit, neque praesentium quemquam | |
| opem imperatori ferre conatum et omnes qui arcesse- | |
| rentur spreuisse nuntium excepta Germanici<an>orum | |
| uexillatione. ii ob recens meritum, quod se aegros et | |
| inualidos magno <o>pere fouisset, in auxilium aduolaue- | 10 |
| runt, sed serius itinere deuio per ignorantiam locorum | |
| retardati. |