| Per haec prope uniuersis ordinibus offensis uel prae- | Gal.16.1.1 |
| cipua flagrabat inuidia apud milites. nam cum in uerba | |
| eius absentis iurantibus donatiuum grandius solito prae- | |
| positi pronuntiassent, neque ratam rem habuit et sub- | |
| inde iactauit legere se militem, non emere con- | 5 |
| suesse; atque eo quidem nomine omnis, qui ubique | |
| erant, exacerbauit. ceterum praetorianos etiam metu et | |
| indignitate commouit, remouens subinde plerosque ut | |
| suspectos et Nymphidi socios. sed maxime fremebat | 2.1 |
| superioris Germaniae exercitus fraudari se praemis na- | |
| uatae aduersus Gallos et Vindicem operae. ergo primi | |
| obsequium rumpere ausi Kal. Ian. adigi sacramento | |
| nisi in nomen senatus recusarunt statimque legationem | 5 |
| ad praetorianos cum mandatis destinauerunt: displi- | |
| cere imperatorem in Hispania factum; elige- | |
| rent ipsi quem cuncti exercitus comprobarent. | |
| quod ut nuntiatum est, despectui esse non tam senectam | 17.1.1 |
| suam quam orbitatem ratus, Pisonem Frugi Licinianum | |
| nobilem egregiumque iuuenem ac sibi olim probatissi- | |
| mum testamentoque semper in bona et nomen adscitum | |
| repente e media salutantium turba adprehendit filium- | 5 |
| que appellans perduxit in castra ac pro contione adop- | |
| tauit, ne tunc quidem donatiui ulla mentione facta. quo | |
| faciliorem occasionem M. Saluio Othoni praebuit per- | |
| ficiendi conata intra sextum adoptionis diem. | |
| Magna et assidua monstra iam inde a principio | 18.1.1 |
| exitum ei, qualis euenit, portenderant. cum per omne | |
| iter dextra sinistraque oppidatim uictimae caederentur, | |
| taurus securis ictu consternatus rupto uinculo essedum | |
| eius inuasit elatisque pedibus totum cruore perfudit; | 5 |
| ac descendentem speculator impulsu turbae lancea prope | |
| uulnerauit. urbem quoque et deinde Palatium ingres- | |
| sum excepit terrae tremor et assimilis quidam mugitui | |
| sonus. secuta sunt aliquanto manifestiora. monile | 2.1 |
| margaritis gemmisque consertum ad ornandam Fortu- | |
| nam suam Tusculanam ex omni gaza secreuerat; id | |
| repente quasi augustiore dignius loco Capitolinae Veneri | |
| dedicauit, ac proxima nocte somniauit speciem Fortunae | 5 |
| querentis fraudatam se dono destinato, minantisque | |
| erepturam et ipsam quae dedisset. cumque exterritus | |
| luce prima ad expiandum somnium, praemissis qui rem | |
| diuinam appararent, Tusculum excucurrisset, nihil in- | |
| uenit praeter tepidam in ara fauillam atratumque iuxta | 10 |
| senem in catino uitreo t[h]us tenentem et in calice fic- | |
| tili merum. obseruatum etiam est Kal. Ian. sacrificanti | 3.1 |
| coronam de capite excidisse, auspicanti pullos auolasse; | |
| adoptionis die neque milites adlocuturo castrensem | |
| sellam de more positam pro tribunali oblitis ministris | |
| et in senatu curulem peruerse collocatam. prius uero | 19.1.1 |
| quam occideretur sacrificantem mane haruspex identi- | |
| dem monuit, caueret periculum, non longe percussores | |
| abesse. |