| Quare aduentus eius non perinde gratus fuit, idque | Gal.13.1.1 |
| proximo spectaculo apparuit, siquidem Atellanis no- | |
| tissimum canticum exorsis: | |
| uenit[i] Onesimus a uilla | |
| cuncti simul spectatores consentiente uoce reliquam | 5 |
| partem ret<t>ulerunt ac saepius uersu repetito egerunt. | |
| maiore adeo et fauore et auctoritate adeptus est quam | 14.1.1 |
| gessit imperium, quanquam multa documenta egregii | |
| principis daret; sed nequaquam tam grata erant, quam | |
| inuisa quae secus fierent. | |
| Regebatur trium arbitrio, quos una et intra Pala- | 2.1 |
| tium habitantis nec umquam non adhaerentis paeda- | |
| gogos uulgo uocabant. ii erant T. Vinius legatus eius | |
| in Hispania, cupiditatis immensae; Cornelius Laco ex | |
| assessore praefectus praetorii, arrogantia socordiaque | 5 |
| intolerabilis; libertus Icelus, paulo ante anulis aureis | |
| et Marciani cognomine ornatus ac iam summae eque- | |
| stris gradus candidatus. his diuerso uitiorum genere | |
| grassantibus adeo se abutendum permisit et tradidit, | |
| ut uix sibi ipse constaret, modo acerbior parciorque, | 10 |
| modo remissior ac neglegentior quam conueniret prin- | |
| cipi electo atque illud aetatis. | |
| Quosdam claros ex utroque ordine uiros suspicione | 3.1 |
| minima inauditos condemnauit. ciuitates R. raro dedit, | |
| iura trium liberorum uix uni atque alteri ac ne is | |
| quidem nisi ad certum praefinitumque tempus. iudici- | |
| bus sextam decuriam adici precantibus non modo ne- | 5 |
| gauit, sed et concessum a Claudio beneficium, ne | |
| hieme initioque anni ad iudicandum euocarentur, eri- | |
| puit. existimabatur etiam senatoria et equestria officia | 15.1.1 |
| bienni spatio determinaturus nec daturus nisi inuitis | |
| ac recusantibus. liberalitates Neronis non plus deci- | |
| mis concessis per quinquaginta equites R. ea condi- | |
| cione reuocandas curauit exigendasque, ut et si quid | 5 |
| scaenici ac xystici donatum olim uendidissent, auferre- | |
| tur emptoribus, quando illi pretio absumpto soluere | |
| nequirent. at contra nihil non per comites atque li- | 2.1 |
| bertos pretio addici aut donari gratia passus est, uecti- | |
| galia immunitates, poenas innocentium impunitates | |
| noxiorum. quin etiam populo R. deposcente supplicium | |
| Haloti et Tigillini solos ex omnibus Neronis emissariis | 5 |
| uel maleficentissimos incolumes praestitit atque insuper | |
| Halotum procuratione amplissima ornauit, pro Tigil- | |
| lino etiam saeuitiae populum edicto increpuit. |