| OTHO | |
| Maiores Othonis orti sunt oppido Ferentio, familia | Otho.1.1.1 |
| uetere et honorata atque ex principibus Etruriae. auus | |
| M. Saluius Otho, patre equite R., matre humili incertum | |
| an ingenua, per gratiam Liuiae Augustae, in cuius domo | |
| creuerat, senator est factus nec praeturae gradum ex- | 5 |
| cessit. | |
| Pater L. Otho, materno genere praeclaro multarum- | 2.1 |
| que et magnarum propinquitatium, tam carus tamque | |
| non absimilis facie Tiberio principi fuit, ut plerique | |
| procreatum ex eo crederent. urbanos honores, pro- | |
| consulatum Africae et extraordinaria imperia seue- | 5 |
| rissime administrauit. ausus etiam est in Illyrico mi- | |
| lites quosdam, quod motu Camilli ex paenitentia prae- | |
| positos suos quasi defectionis aduersus Claudium auc- | |
| tores occiderant, capite punire et quidem ante principia | |
| se coram, quamuis ob id ipsum promotos in ampliorem | 10 |
| gradum a Claudio sciret. quo facto sicut gloriam auxit, | 3.1 |
| ita gratiam minuit; quam tamen mature reciperauit | |
| detecta equitis R. fraude, quem prodentibus seruis | |
| necem Claudio parare compererat. namque et senatus | |
| honore rarissimo, statua in Palatio posita, prosecutus | 5 |
| est eum et Claudius adlectum inter patricios conlaudans | |
| amplissimis uerbis hoc quoque adiecit: 'uir, quo | |
| meliores liberos habere ne opto quidem.' ex Albia | |
| Terentia splendida femina duos filios tulit, L. Titianum | |
| et minorem M. cognominem sibi; tulit et filiam, quam | 10 |
| uixdum nubilem Druso Germanici filio despondit. |