| Otho imperator IIII. Kal. Mai. natus est Camillo | Otho.2.1.1 |
| Arruntio Domitio Ahenobarbo cons. a prima adules- | |
| centia prodigus ac procax, adeo ut saepe flagris obiur- | |
| garetur a patre, ferebatur et uagari noctibus solitus | |
| atque inualidum quemque obuiorum uel potulentum | 5 |
| corripere ac distento sago impositum in sublime iactare. | |
| post patris deinde mortem libertinam aulicam gratiosam, | 2.1 |
| quo efficacius coleret, etiam diligere simulauit quamuis | |
| anum ac paene decrepitam; per hanc insinuatus Neroni | |
| facile summum inter amicos locum tenuit congruentia | |
| morum, ut uero quidam tradunt, et consuetudine mutui | 5 |
| stupri. ac tantum potentia ualuit, ut damnatum repe- | |
| tundis consularem uirum, ingens praemium pactus, prius | |
| quam plane restitutionem ei impetrasset, non dubitaret | |
| in senatum ad agendas gratias introducere. omnium | 3.1.1 |
| autem consiliorum secretorumque particeps die, quem | |
| necandae matri Nero destinarat, ad auertendas suspi- | |
| ciones cenam utrique exquisitissimae comitatis dedit; | |
| item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius, ab- | 5 |
| ductam marito demandatamque interim sibi, nuptiarum | |
| specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit, | |
| ut ne riualem quidem Neronem aequo tulerit animo | |
| creditur certe non modo missos ad arcessendam non | 2.1 |
| recepisse, sed ipsum etiam exclusisse quondam pro | |
| foribus astantem miscentemque frustra minas et preces | |
| ac depositum reposcentem. quare diducto matrimonio | |
| sepositus est per causam legationis in Lusitaniam. et | 5 |
| satis uisum, ne poena acrior mimum omnem diuulgaret, | |
| qui tamen sic quoque hoc disticho enotuit: | |
| cur Otho mentito sit, quaeritis, exul honore? | |
| uxoris moechus coeperat esse suae. |