| Prouinciam administrauit quaestorius per decem | Otho.3.2.10 |
| annos, moderatione atque abstinentia singulari. ut tan- | 4.1.1 |
| dem occasio ultionis data est, conatibus Galbae primus | |
| accessit; eodemque momento et ipse spem imperii cepit | |
| magnam quidem et ex condicione temporum, sed ali- | |
| quanto maiorem ex affirmatione Seleuci mathematici. | 5 |
| qui cum eum olim superstitem Neroni fore spopon- | |
| disset, tunc ultro inopinatus aduenerat imperaturum | |
| quoque breui repromittens. nullo igitur officii aut am- | 2.1 |
| bitionis in quemquam genere omisso, quotiens cena | |
| principem acciperet, aureos excubanti cohorti uiritim | |
| diuidebat, nec minus alium alia uia militum demere- | |
| batur; cuidam etiam de parte finium cum uicino liti- | 5 |
| ganti adhibitus arbiter totum agrum redemit emanci- | |
| pauitque, ut iam uix ullus esset, qui non et sentiret | |
| et praedicaret solum successione imperii dignum. spera- | 5.1.1 |
| uerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies | |
| expectabat. sed postquam Pisone praelato spe decidit, | |
| ad uim conuersus est instigante super animi dolorem | |
| etiam magnitudine aeris alieni. neque enim dissimula- | 5 |
| bat, nisi principem se stare non posse, nihilque | |
| referre ab hoste in acie an in foro sub credi- | |
| toribus caderet. ante paucos dies seruo Caesaris pro | 2.1 |
| impetrata dispensatione decies sestertium expresserat; | |
| hoc subsidium tanti coepti fuit. ac primo quinque specu- | |
| latoribus commissa res est, deinde decem aliis, quos sin- | |
| guli binos produxerant; omnibus dena sestertia reprae- | 5 |
| sentata et quinquagena promissa. per hos sollicitati | |
| reliqui, nec adeo multi, haud dubia fiducia in ipso | |
| negotio pluris adfuturos. tulerat animus post adop- | 6.1.1 |
| tionem statim castra occupare cenantemque in Palatio | |
| Galbam adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae | |
| tunc excubabat, ne oneraretur inuidia, quod eiusdem | |
| statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero. me- | 5 |
| dium quoque tempus religio et Seleucus exemit. |