| Ergo destinata die praemonitis consciis, ut se in | Otho.6.2.1 |
| foro sub aede Saturni ad miliarium aureum opperiren- | |
| tur, mane Galbam salutauit, utque consueuerat osculo | |
| exceptus, etiam sacrificanti interfuit audiuitque prae- | |
| dicta haruspicis. deinde liberto adesse architectos nun- | 5 |
| tiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum | |
| inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati | |
| ad constitutum. alii febrem simulasse aiunt eamque | |
| excusationem proximis mandasse, si quaereretur. tunc | 3.1 |
| abditus propere muliebri sella in castra contendit ac | |
| deficientibus lecticaris cum descendisset cursumque ce- | |
| pisset, laxato calceo restitit, donec omissa mora suc- | |
| collatus et a praesente comitatu imperator consalu- | 5 |
| tatus inter faustas adclamationes strictosque gladios | |
| ad principia deuenit, obuio quoque non aliter ac si | |
| conscius et particeps foret adhaerente. ibi missis qui | |
| Galbam et Pisonem trucidarent, ad conciliandos pollici- | |
| tationibus militum animos nihil magis pro contione te- | 10 |
| status est, quam id demum se habiturum, quod sibi | |
| illi reliquissent. | |
| Dein uergente iam die ingressus senatum positaque | 7.1.1 |
| breui oratione quasi raptus de publico et suscipere | |
| imperium ui coactus gesturusque communi omnium | |
| arbitrio, Palatium petit. ac super ceteras gratulantium | |
| adulantiumque blanditias ab infima plebe appellatus | 5 |
| Nero nullum indicium recusantis dedit, immo, ut qui- | |
| dam tradiderunt, etiam diplomatibus primisque epistulis | |
| suis ad quosdam prouinciarum praesides Neronis cog- | |
| nomen adiecit. certe et imagines statuasque eius reponi | |
| passus est et procuratores atque libertos ad eadem | 10 |
| officia reuocauit, nec quicquam prius pro potestate sub- | |
| scripsit quam quingenties sestertium ad peragendam | |
| Auream domum. |