| Dicitur ea nocte per quietem pauefactus gemitus | Otho.7.2.1 |
| maximos edidisse repertusque a concursantibus humi | |
| ante lectum iacens per omnia piaculorum genera Manes | |
| Galbae, a quo deturbari expellique se uiderat, propi- | |
| tiare temptasse; postridie quoque in augurando tempe- | 5 |
| state orta grauiter prolapsum identidem obmurmurasse: | |
| τί γάρ μοι καὶ μακροῖς αὐλοῖς; | |
| Sub idem uero tempus Germaniciani exercitus in | 8.1.1 |
| Vitelli uerba iurarant. quod ut comperit, auctor senatui | |
| fuit mittendae legationis, quae doceret electum iam | |
| principem, quietem concordiamque suaderet; et tamen | |
| per internuntios ac litteras consortem imperii generum- | 5 |
| que se Vitellio optulit. uerum haud dubio bello iam- | |
| que ducibus et copiis, quas Vitellius praemiserat, appro- | |
| pinquantibus animum fidemque erga se praetorianorum | |
| paene internecione amplissimi ordinis expertus est. [et] | 2.1 |
| placuerat per classiarios arma transferri remittique | |
| nauibus; ea cum in castris sub noctem promerentur, | |
| insidias quidam suspicati tumultum excitauerunt; ac | |
| repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurre- | 5 |
| runt caedem senatus flagitantes, repulsisque tribunorum | |
| qui inhibere temptabant, nonnullis et occisis, sic ut | |
| erant cruenti, ubinam imperator esset requirentes per- | |
| ruperunt in triclinium usque nec nisi uiso destiterunt. | |
| Expeditionem autem inpigre atque etiam praepropere | 3.1 |
| incohauit, nulla ne religionum quidem cura, sed et | |
| motis necdum conditis ancilibus, quod antiquitus in- | |
| faustum habetur, et die, quo cultores deum Matris | |
| lamentari et plangere incipiunt, praeterea aduersissimis | 5 |
| auspiciis. nam et uictima Diti patri caesa litauit, | |
| cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo | |
| egressu inundationibus Tiberis retardatus ad uicensi- | |
| mum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam uiam | |
| offendit. simili temeritate, quamuis dubium nemini | 9.1.1 |
| esset quin trahi bellum oporteret, quando et fame et | |
| angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum ta- | |
| men decertare statuit, siue impatiens longioris sollici- | |
| tudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari | 5 |
| plurimum posse, siue impar militum ardori pugnam | |
| deposcentium. nec ulli pugnae affuit substititque | |
| Brixelli. |