| Et tribus quidem, uerum mediocribus proelis apud | Otho.9.2.1 |
| Alpes circaque Placentiam et ad Castoris, quod loco | |
| nomen est, uicit; nouissimo maximoque apud Betria- | |
| cum fraude superatus est, cum spe conloquii facta, | |
| quasi ad condicionem pacis militibus eductis, ex in- | 5 |
| prouiso atque in ipsa consalutatione dimicandum fuisset. | |
| ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra | 3.1 |
| opinantur, magis pudore, ne tanto rerum hominumque | |
| periculo dominationem sibi asserere perseueraret, quam | |
| desperatione ulla aut diffidentia copiarum; quippe resi- | |
| duis integrisque etiam nunc quas secum ad secundos | 5 |
| casus detinuerat, et superuenientibus aliis e Dalmatia | |
| Pannoniaque et Moesia, ne uictis quidem adeo afflictis | |
| ut non in ultionem ignominiae quiduis discriminis | |
| ultro et uel solae subirent. | |
| Interfuit huic bello pater meus Suetonius Laetus, | 10.1.1 |
| tertiae decimae legionis tribunus angusticlauius. is | |
| mox referre crebro solebat Othonem etiam priuatum | |
| usque adeo detestatum ciuilia arma, ut memorante | |
| quodam inter epulas de Cassi Brutique exitu co- | 5 |
| horruerit; nec concursurum cum Galba fuisse, nisi con- | |
| fideret sine bello rem transigi posse; tunc ad despi- | |
| ciendam uitam exemplo manipularis militis concitatum, | |
| qui cum cladem exercitus nuntiaret nec cuiquam fidem | |
| faceret ac nunc mendaci nunc timoris, quasi fugisset, | 10 |
| ex acie argueretur, gladio ante pedes eius incubuerit. | |
| hoc uiso proclamasse eum aiebat, non amplius se in | |
| periculum talis tamque bene meritos coniec- | |
| turum. |