| Fratrem igitur fratrisque filium et singulos ami- | Otho.10.2.1 |
| corum cohortatus, ut sibi quisque pro facultate consule- | |
| ret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque | |
| capto binos codicillos exarauit, ad sororem consolato- | |
| rios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio | 5 |
| destinarat, commendans reliquias suas et memoriam. | |
| quicquid deinde epistularum erat, ne cui periculo aut | |
| noxae apud uictorem forent, concremauit. diuisit et | |
| pecunias domesticis ex copia praesenti. atque ita para- | 11.1.1 |
| tus intentusque iam morti, tumultu inter moras exorto | |
| ut eos, qui discedere et abire coeptabant, corripi quasi | |
| desertores detinerique sensit: 'adiciamus,' inquit, 'ui- | |
| tae et hanc noctem,' his ipsis totidemque uerbis, | 5 |
| uetuitque uim cuiquam fieri; et in serum usque patente | |
| cubiculo, si quis adire uellet, potestatem sui praebuit. | |
| post hoc sedata siti gelidae aquae potione arripuit | 2.1 |
| duos pugiones et explorata utriusque acie, cum alterum | |
| puluino subdidisset, foribus adopertis artissimo somno | |
| quieuit. et circa lucem demum expergefactus uno se | |
| traiecit ictu infra laeuam papillam irrumpentibusque ad | 5 |
| primum gemitum modo celans modo detegens plagam | |
| exanimatus est et celeriter, nam ita praeceperat, fune- | |
| ratus, tricensimo et octauo aetatis anno et nonagen- | |
| simo et quinto imperii die. | |
| Tanto Othonis animo nequaquam corpus aut habi- | 12.1.1 |
| tus competit. fuisse enim et modicae staturae et male | |
| pedatus <s>cambusque traditur, munditiarum uero paene | |
| muliebrium, uulso corpore, galericulo capiti propter | |
| raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo | 5 |
| dinosceret; quin et faciem cotidie rasitare ac pane ma- | |
| dido linere consuetum, idque instituisse a prima lanu- | |
| gine, ne barbatus umquam esset; sacra etiam Isidis | |
| saepe in lintea religiosaque ueste propalam celebrasse. | |
| per quae factum putem, ut mors eius minime congruens | 2.1 |
| uitae maiore miraculo fuerit. multi praesentium mili- | |
| tum cum plurimo fletu manus ac pedes iacentis ex- | |
| osculati, fortissimum uirum, unicum imperatorem prae- | |
| dicantes, ibidem statim nec procul a rogo uim suae | 5 |
| uitae attulerunt; multi et absentium accepto nuntio | |
| prae dolore armis inter se ad internecionem concurre- | |
| runt. denique magna pars hominum incolumem gra- | |
| uissime detestata mortuum laudibus tulit, ut uulgo | |
| iactatum sit etiam, Galbam ab eo non tam dominandi | 10 |
| quam rei p. ac libertatis restituendae causa interemptum. |