| VITELLIVS | |
| Vitelliorum originem alii aliam et quidem diuersissi- | Vit.1.1.1 |
| mam tradunt, partim ueterem et nobilem, partim uero | |
| nouam et obscuram atque etiam sordidam; quod ego | |
| per adulatores obtrectatoresque imperatoris Vitelli eue- | |
| nisse opinarer, nisi aliquanto prius de familiae con- | 5 |
| dicione uariatum esset. extat Q. †Elogi ad Quintum | 2.1 |
| Vitellium Diui Augusti quaestorem libellus, quo con- | |
| tinetur, Vitellios Fauno Aboriginum rege et Vitellia, | |
| quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio | |
| imperasse; horum residuam stirpem ex Sabinis transisse | 5 |
| Romam atque inter patricios adlectam; indicia stirpis | 3.1 |
| mansisse diu uiam Vitelliam ab Ianiculo ad mare usque, | |
| item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia | |
| aduersus Aequiculos tutandam olim depoposcissent; | |
| tempore deinde Samnitici belli praesidio in Apuliam | 5 |
| misso quosdam ex Vitellis subsedisse Nuceriae eorum- | |
| que progeniem longo post interuallo repetisse urbem | |
| atque ordinem senatorium. contra plures auctorem | 2.1.1 |
| generis libertinum prodiderunt, Cassius Seuerus nec | |
| minus alii eundem et sutorem ueteramentarium, cuius | |
| filius sectionibus et cognituris uberius compendium | |
| nanctus, ex muliere uulgari, Antiochi cuiusdam furna- | 5 |
| riam exercentis filia, equitem R. genuerit. sed quod | |
| discrepat, sit in medio. ceterum P. Vitellius domo | 2.1 |
| Nuceria, siue ille stirpis antiquae siue pudendis paren- | |
| tibus atque auis, eques certe R. et rerum Augusti pro- | |
| curator, quattuor filios amplissimae dignitatis cogno- | |
| mines ac tantum praenominibus distinctos reliquit | 5 |
| Aul(um), Q(uintum), P(ublium), L(ucium). Aulus in | |
| consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris | |
| patre inierat, praela<u>tus alioqui famosusque cena- | |
| rum magnificentia. Quintus caruit ordine, cum auctore | |
| Tiberio secerni minus idoneos senatores remouerique | 10 |
| placuisset. P(ublius), Germanici comes, Cn. Pisonem | 3.1 |
| inimicum et interfectorem eius accusauit condemna- | |
| uitque, ac post praeturae honorem inter Seiani con- | |
| scios arreptus et in custodiam fratri datus scalpro li- | |
| brario uenas sibi incidit, nec tam mortis paenitentia | 5 |
| quam suorum obtestatione obligari curarique se passus | |
| in eadem custodia morbo periit. L(ucius) ex consu- | 4.1 |
| latu Syriae praepositus, Artabanum Parthorum regem | |
| summis artibus non modo ad conloquium suum, sed | |
| etiam ad ueneranda legionum signa pellexit. mox cum | |
| Claudio principe duos insuper ordinarios consulatus | 5 |
| censuramque gessit. curam quoque imperi sustinuit | |
| absente eo expeditione Britannica; uir innocens et in- | |
| dustrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam | |
| saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed | |
| cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio foue- | 10 |
| bat. idem miri in adulando ingenii primus C. Caesarem | 5.1 |
| adorare ut deum instituit, cum reuersus ex Syria non | |
| aliter adire ausus esset quam capite uelato circumuer- | |
| tensque se, deinde procumbens. Claudium uxoribus | |
| libertisque addictum ne qua non arte demereretur, | 5 |
| proximo munere a Messalina petit ut sibi pedes prae- | |
| beret excalciandos; detractumque socculum dextrum | |
| inter togam tunicasque gestauit assidue, nonnumquam | |
| osculabundus. Narcissi quoque et Pallantis imagines | |
| aureas inter Lares coluit. huius et illa uox est: 'saepe | 10 |
| facias,' cum saeculares ludos edenti Claudio gratu- | |
| laretur. decessit paralysi altero die quam correptus est, | 3.1.1 |
| duobus filiis superstitibus, quos ex Sestilia probatissima | |
| nec ignobili femina editos consules uidit, et quidem | |
| eodem ambos totoque anno, cum maiori minor in sex | |
| menses successisset. defunctum senatus publico funere | 5 |
| honorauit, item statua pro rostris cum hac inscriptione: | |
| pietatis immobilis erga principem. |