| A. Vitellius L. filius imperator natus est VIII. Kal. | Vit.3.2.1 |
| Oct., uel ut quidam VII. Id. Sept., Druso Caesare Nor- | |
| bano Flacco cons. genituram eius praedictam a mathe- | |
| maticis ita parentes exhorruerunt, ut pater magno | |
| opere semper contenderit, ne qua ei prouincia uiuo se | 5 |
| committeretur, mater et missum ad legiones et appella- | |
| tum imperatorem pro afflicto statim lamentata sit. | |
| pueritiam primamque adulescentiam Capreis egit inter | |
| Tiberiana scorta, et ipse perpetuo spint[he]riae cogno- | |
| mine notatus existimatusque corporis gratia initium | 10 |
| et causa incrementorum patri fuisse; sequenti quoque | 4.1.1 |
| aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in | |
| aula locum tenuit, Gaio per aurigandi, Claudio per | |
| aleae studium familiaris, sed aliquanto Neroni accep- | |
| tior, cum propter eadem haec, tum peculiari merito, | 5 |
| quod praesidens certamini Neroneo cupientem inter | |
| citharoedos contendere nec quamuis flagitantibus cunctis | |
| promittere audentem ideoque egressum theatro reuo- | |
| cauerat, quasi perseuerantis populi legatione suscepta, | |
| exorandumque praebuerat. | 10 |
| Trium itaque principum indulgentia non solum | 5.1.1 |
| honoribus uerum et sacerdotiis amplissimis auctus, pro- | |
| consulatum Africae post haec curamque operum publi- | |
| corum administrauit et uoluntate dispari et existima- | |
| tione. in prouincia singularem innocentiam praestitit | 5 |
| biennio continuato, cum succedenti fratri legatus sub- | |
| stitisset; at in urbano officio dona atque ornamenta | |
| templorum subripuisse et commutasse quaedam ferebatur | |
| proque auro et argento stagnum et aurichalcum suppo- | |
| suisse. | 10 |