| Vxorem habuit Petroniam consularis uiri filiam et | Vit.6.1.1 |
| ex ea filium Petronianum captum altero oculo. hunc | |
| heredem a matre sub condicione institutum, si de pote- | |
| state patris exisset, manu emisit breuique, ut creditum | |
| est, interemit, insimulatum insuper parricidii et quasi | 5 |
| paratum ad scelus uenenum ex conscientia hausisset. | |
| duxit mox Galeriam Fundanam praetorio patre ac de | |
| hac quoque liberos utriusque sexus tulit, sed marem | |
| titubantia oris prope mutum et elinguem. | |
| A Galba in inferiorem Germaniam contra opinionem | 7.1.1 |
| missus est. adiutum putant T. Vini suffragio, tunc | |
| potentissimi et cui iam pridem per communem factionis | |
| Venetae fauorem conciliatus esset; nisi quod Galba | |
| prae se tulit nullos minus metuendos quam qui de solo | 5 |
| uictu cogitarent, ac posse prouincialibus copiis pro- | |
| fundam gulam eius expleri, ut cuiuis euidens sit con- | |
| temptu magis quam gratia electum. satis constat | 2.1 |
| exituro uiaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, | |
| ut uxore et liberis, quos Romae relinquebat, meritorio | |
| cenaculo abditis domum in reliquam partem anni ablo- | |
| caret utque ex aure matris detractum unionem pigne- | 5 |
| rauerit ad itineris impensas. creditorum quidem prae- | |
| stolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos | |
| Formianosque, quorum publica uectigalia interuerterat, | |
| non nisi terrore calumniae amouit, cum libertino cui- | |
| dam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, | 10 |
| quasi calce ab eo percussus, intendisset nec aliter quam | |
| extortis quinquaginta sestertiis remisisset. | |
| Aduenientem male animatus erga principem exer- | 3.1 |
| citus pronusque ad res nouas libens ac supinis mani- | |
| bus excepit uelut dono deum oblatum, ter consulis | |
| filium, aetate integra, facili ac prodigo animo. quam | |
| ueterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam | 5 |
| experimentis auxerat, tota uia caligatorum quoque mili- | |
| tum obuios exosculans perque stabula ac deuersoria | |
| mulionibus ac uiatoribus praeter modum comis, ut | |
| mane singulos iamne iantassent sciscitaretur seque | |
| fecisse ructu quoque ostenderet. castra uero ingressus | 8.1.1 |
| nihil cuiquam poscenti negauit atque etiam ultro igno- | |
| miniosis notas, reis sordes, damnatis supplicia dempsit. | |
| quare uixdum mense transacto, neque diei neque tem- | |
| poris ratione habita, ac iam uespere, subito a militi- | 5 |
| bus e cubiculo raptus, ita ut erat in ueste domestica, | |
| imperator est consalutatus circumlatusque per cele- | |
| berrimos uicos, strictum Diui Iuli[i] gladium tenens | |
| detractum delubro Martis atque in prima gratulatione | |
| porrectum sibi a quodam. nec ante in praetorium re- | 2.1 |
| diit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum | |
| quidem consternatis et quasi omine aduerso anxiis | |
| omnibus: 'bono,' inquit, 'animo estote! nobis ad- | |
| luxit,' nullo sermone alio apud milites usus. consen- | 5 |
| tiente deinde etiam superioris prouinciae exercitu, qui | |
| prior a Galba ad senatum defecerat, cognomen Germa- | |
| nici delatum ab uniuersis cupide recepit, Augusti distu- | |
| lit, Caesaris in perpetuum recusauit. ac subinde caede | 9.1.1 |
| Galbae adnuntiata, compositis Germanicis rebus, par- | |
| titus est copias, quas aduersus Othonem praemitteret | |
| quasque ipse perduceret. praemisso agmine laetum | |
| euenit auspicium, siquidem a parte dextra repente | 5 |
| aquila aduolauit lustratisque signis ingressos uiam | |
| sensim antecessit. at contra ipso mouente statuae | |
| equestres, cum plurifariam ei ponerentur, fractis repente | |
| cruribus pariter corruerunt, et laurea, quam religio- | |
| sissime circumdederat, in profluentem excidit; mox | 10 |
| Viennae pro tribunali iura reddenti gallinaceus supra | |
| umerum ac deinde in capite astitit. quibus ostentis par | |
| respondit exitus; nam confirmatum per legatos suos | |
| imperium per se retinere non potuit. |