De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum ad-
|
Vit.10.1.1
|
huc in Gallia esset, audiit nihilque cunctatus, quicquid
|
|
praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno
|
|
exauctorauit edicto iussas tribunis tradere arma. cen-
|
|
tum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni datos
|
5
|
inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede
|
|
Galbae operam, conquiri et supplicio adfici imperauit,
|
|
egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis
|
|
spem ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore
|
|
uita sua quam ex imperii maiestate gessisset. namque
|
2.1
|
itinere incohato per medias ciuitates ritu triumphan-
|
|
tium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis
|
|
et uariarum coronarum genere redimitis, inter pro-
|
|
fusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut
|
5
|
militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in
|
|
iocum uertens, qui non contenti epulo ubique publice
|
|
praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant,
|
|
uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem
|
|
repraesentantes aduersantibus. utque campos, in qui-
|
3.1
|
bus pugnatum est, adit, abhorrentis quosdam cadauerum
|
|
tabem detestabili uoce confirmare ausus est, optime
|
|
olere occisum hostem et melius ciuem. nec eo
|
|
setius ad leniendam grauitatem odoris plurimum meri
|
5
|
propalam hausit passimque diuisit. pari uanitate atque
|
|
insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens
|
|
dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se
|
|
occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedi-
|
|
candum. in Appennini quidem iugis etiam peruigilium
|
10
|
egit. urbem denique ad classicum introiit paludatus
|
11.1.1
|
ferroque succinctus, inter signa atque uexilla, sagulatis
|
|
comitibus ac detectis commilitonum armis.
|
|