| Tribunatu militum, qui primus Romam reuerso per | Jul.5.1.1 |
| suffragia populi honor optigit, actores restituendae tri- | |
| buniciae potestatis, cuius uim Sulla deminuerat, enixis- | |
| sime iuuit. L. etiam Cinnae uxoris fratri, et qui cum | |
| eo ciuili discordia Lepidum secuti post necem consulis | 5 |
| ad Sertorium confugerant, reditum in ciuitatem ro- | |
| gatione Plotia confecit habuitque et ipse super ea re | |
| contionem. | |
| Quaestor Iuliam amitam uxoremque Corneliam de- | 6.1.1 |
| functas laudauit e more pro rostris. [s]et in amitae | |
| quidem laudatione de eius ac patris sui utraque ori- | |
| gine sic refert: | |
| 'Amitae meae Iuliae maternum genus ab re- | 5 |
| gibus ortum, paternum cum diis inmortalibus | |
| coniunctum est. nam ab Anco Marcio sunt Mar- | |
| cii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere | |
| Iulii, cuius gentis familia est nostra. est ergo | |
| in genere et sanctitas regum, qui plurimum | 10 |
| inter homines pollent, et caerimonia deorum, | |
| quorum ipsi in potestate sunt reges.' | |
| In Corneliae autem locum Pompeiam duxit Quinti | 2.1 |
| Pompei filiam, L. Sullae neptem; cum qua deinde di- | |
| uortium fecit adulteratam opinatus a Publio Clodio, | |
| quem inter publicas caerimonias penetrasse ad eam | |
| muliebri ueste tam constans fama erat, ut senatus | 5 |
| quaestionem de pollutis sacris decreuerit. | |
| Quaestori ulterior Hispania obuenit; ubi cum man- | 7.1.1 |
| datu pr(aetoris) iure dicundo conuentus circumiret Ga- | |
| disque uenisset, animaduersa apud Herculis templum | |
| Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus | |
| ignauiam suam, quod nihil dum a se memorabile actum | 5 |
| esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum | |
| subegisset, missionem continuo efflagitauit ad captan- | |
| das quam primum maiorum rerum occasiones in urbe. | |
| etiam confusum eum somnio proximae noctis—nam | 2.1 |
| uisus erat per quietem stuprum matri intulisse—co- | |
| iectores ad amplissimam spem incitauerunt arbitrium | |
| terrarum orbis portendi interpretantes, quando mater, | |
| quam subiectam sibi uidisset, non alia esset quam terra, | 5 |
| quae omnium parens haberetur. decedens ergo ante | 8.1.1 |
| tempus colonias Latinas de petenda ciuitate agitantes | |
| adiit, et ad audendum aliquid concitasset, nisi con- | |
| sules conscriptas in Ciliciam legiones paulisper ob id | |
| ipsum retinuissent. | 5 |