| Nec eo setius maiora mox in urbe molitus est: si- | Jul.9.1.1 |
| quidem ante paucos dies quam aedilitatem iniret, uenit | |
| in suspicionem conspirasse cum Marco Crasso consulari, | |
| item Publio Sulla et L. Autronio post designationem | |
| consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni se- | 5 |
| natum adorirentur, et trucidatis quos placitum esset, | |
| dictaturam Crassus inuaderet, ipse ab eo magister equi- | |
| tum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica | |
| Sullae et Autronio consulatus restitueretur. memine- | 2.1 |
| runt huius coniurationis Tanusius Geminus in histo- | |
| ria, Marcus Bibulus in edictis, C. Curio pater in ora- | |
| tionibus. de hac significare uidetur et Cicero in qua- | |
| dam ad Axium epistula referens Caesarem in con- | 5 |
| sulatu confirmasse regnum, de quo aedilis cogitarat. | |
| Tanusius adicit Crassum paenitentia uel metu diem | |
| caedi destinatum non obisse et idcirco ne Caesarem | |
| quidem signum, quod ab eo dari conuenerat, dedisse; | |
| conuenisse autem Curio ait, ut togam de umero dei- | 10 |
| ceret. idem Curio sed et M. Actorius Naso auctores | 3.1 |
| sunt conspirasse eum etiam cum Gnaeo Pisone adu- | |
| lescente, cui ob suspicionem urbanae coniurationis pro- | |
| uincia Hispania ultro extra ordinem data sit; pactum- | |
| que ut simul foris ille, ipse Romae ad res nouas con- | 5 |
| surgerent, per †Ambranos et Transpadanos; destitutum | |
| utriusque consilium morte Pisonis. | |
| Aedilis praeter comitium ac forum basilicasque etiam | 10.1.1 |
| Capitolium ornauit porticibus ad tempus extructis, in | |
| quibus abundante rerum copia pars apparatus expone- | |
| retur. uenationes autem ludosque et cum collega et | |
| separatim edidit, quo factum est, ut communium quo- | 5 |
| que inpensarum solus gratiam caperet nec dissimularet | |
| collega eius Marcus Bibulus, euenisse sibi quod Pol- | |
| luci: ut enim geminis fratribus aedes in foro | |
| constituta tantum Castoris uocaretur, ita suam | |
| Caesarisque munificentiam unius Caesaris dici. | 10 |
| adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed | 2.1 |
| aliquanto paucioribus quam destinauerat paribus; nam | |
| cum multiplici undique familia conparata inimicos ex- | |
| terruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne | |
| maiorem cuiquam habere Romae liceret. | 5 |