| Conciliato populi fauore temptauit per partem tri- | Jul.11.1.1 |
| bunorum, ut sibi Aegyptus prouincia plebi scito dare- | |
| tur, nanctus extraordinarii imperii occasionem, quod | |
| Alexandrini regem suum socium atque amicum a se- | |
| natu appellatum expulerant resque uulgo inprobabatur. | 5 |
| nec obtinuit aduersante optimatium factione: quorum | |
| auctoritatem ut quibus posset modis in uicem demi- | |
| nueret, tropaea Gai Mari de Iugurtha deque Cimbris | |
| atque Teutonis olim a Sulla disiecta restituit atque in | |
| exercenda de sicaris quaestione eos quoque sicariorum | 10 |
| numero habuit, qui proscriptione ob relata ciuium | |
| Romanorum capita pecunias ex aerario acceperant, quam- | |
| quam exceptos Cornelis legibus. subornauit etiam qui | 12.1.1 |
| Gaio Rabirio perduellionis diem diceret, quo praecipuo | |
| adiutore aliquot ante annos Luci Saturnini seditiosum | |
| tribunatum senatus coercuerat, ac sorte iudex in reum | |
| ductus tam cupide condemnauit, ut ad populum pro- | 5 |
| uocanti nihil aeque ac iudicis acerbitas profuerit. de- | 13.1.1 |
| posita prouinciae spe pontificatum maximum petit non | |
| sine profusissima largitione; in qua reputans magni- | |
| tudinem aeris alieni, cum mane ad comitia descen- | |
| deret, praedixisse matri osculanti fertur domum se | 5 |
| nisi pontificem non reuersurum. atque ita poten- | |
| tissimos duos competitores multumque et aetate et | |
| dignitate antecedentes superauit, ut plura ipse in eorum | |
| tribubus suffragia quam uterque in omnibus tulerit. | |
| Praetor creatus, detecta coniuratione Catilinae se- | 14.1.1 |
| natuque uniuerso in socios facinoris ultimam statuente | |
| poenam, solus municipatim diuidendos custodiendosque | |
| publicatis bonis censuit. quin et tantum metum in- | |
| iecit asperiora suadentibus, identidem ostentans quanta | 5 |
| eos in posterum a plebe Romana maneret inuidia, ut | |
| Decimum Silanum consulem designatum non piguerit | |
| sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpreta- | |
| tione lenire, uelut grauius atque ipse sensisset exceptam. | |
| obtinuisset adeo transductis iam ad se pluribus et in | 2.1 |
| his Cicerone consulis fratre, nisi labantem ordinem | |
| confirmasset M. Catonis oratio. ac ne sic quidem im- | |
| pedire rem destitit, quoad manus equitum Romanorum, | |
| quae armata praesidii causa circumstabat, inmoderatius | 5 |
| perseueranti necem comminata est, etiam strictos gla- | |
| dios usque eo intentans, ut sedentem una proximi | |
| deseruerint, uix pauci complexu togaque obiecta pro- | |
| texerint. tunc plane deterritus non modo cessit, sed | |
| et in reliquum anni tempus curia abstinuit. | 10 |