Militem neque a moribus neque a fortuna probabat, Jul.65.1.1
sed tantum a uiribus, tractabatque pari seueritate at-
que indulgentia. non enim ubique ac semper, sed cum
hostis in proximo esset, coercebat: tum maxime exactor
grauissimus disciplinae, ut neque itineris neque proelii 5
tempus denuntiaret, sed paratum et intentum momentis
omnibus quo uellet subito educeret. quod etiam sine
causa plerumque faciebat, praecipue pluuiis et festis
diebus. ac subinde obseruandum se admonens repente
interdiu uel nocte subtrahebat, augebatque iter, ut se- 10
rius subsequentis defetigaret. fama uero hostilium co- 66.1.1
piarum perterritos non negando minuendoue, sed in-
super amplificando ementiendoque confirmabat. itaque
cum expectatio aduentus Iubae terribilis esset, con-
uocatis ad contionem militibus: 'scitote,' inquit, 'pau- 5
cissimis his diebus regem adfuturum cum de-
cem legionibus, equitum triginta, leuis arma-
turae centum milibus, elephantis trecentis. pro-
inde desinant quidam quaerere ultra aut opi-
nari mihique, qui compertum habeo, credant; 10
aut quidem uetustissima naue impositos quo-
cumque uento in quascumque terras iubebo
auehi.'
  Delicta neque obseruabat omnia neque pro modo 67.1.1
exequebatur, sed desertorum ac seditiosorum et in-
quisitor et punitor acerrimus coniuebat in ceteris. ac
nonnumquam post magnam pugnam atque uictoriam
remisso officiorum munere licentiam omnem passim 5
lasciuiendi permittebat, iactare solitus milites suos
etiam unguentatos bene pugnare posse. nec mi- 2.1
lites eos pro contione, sed blandiore nomine commi-
litones appellabat habebatque tam cultos, ut argento
et auro politis armis ornaret, simul et ad speciem et
quo tenaciores eorum in proelio essent metu damni. 5
diligebat quoque usque adeo, ut audita clade Tituriana
barbam capillumque summiserit nec ante dempserit
quam uindicasset. quibus rebus et deuotissimos sibi 68.1.1
et fortissimos reddidit. ingresso ciuile bellum cen-
turiones cuiusque legionis singulos equites e uiatico
suo optulerunt, uniuersi milites gratuitam et sine fru-
mento stipendioque operam, cum tenuiorum tutelam 5
locupletiores in se contulissent. neque in tam diuturno
spatio quisquam omnino desciuit, plerique capti con-
cessam sibi sub condicione uitam, si militare aduersus
eum uellent, recusarunt. famem et ceteras necessi- 2.1
tates, non cum obsiderentur modo sed et si ipsi alios
obsiderent, tanto opere tolerabant, ut Dyrrachina mu-
nitione Pompeius uiso genere panis ex herba, quo su-
stinebantur, cum feris sibi rem esse dixerit amoueri- 5
que ocius nec cuiquam ostendi iusserit, ne patientia et
pertinacia hostis animi suorum frangerentur.