| Quanta fortitudine dimicarint, testimonio est quod | Jul.68.3.1 |
| aduerso semel apud Dyrrachium proelio poenam in | |
| se ultro depoposcerunt, ut consolandos eos magis im- | |
| perator quam puniendos habuerit. ceteris proeliis in- | |
| numeras aduersariorum copias multis partibus ipsi pau- | 5 |
| ciores facile superarunt. denique una sextae legionis | |
| cohors praeposita castello quattuor Pompei legiones | |
| per aliquot horas sustinuit paene omnis confixa multi- | |
| tudine hostilium sagittarum, quarum centum ac triginta | |
| milia intra uallum reperta sunt. nec mirum, si quis | 4.1 |
| singulorum facta respiciat, uel Cassi Scaeuae centuri- | |
| onis uel Gai Acili militis, ne de pluribus referam. | |
| Scaeua excusso oculo, transfixus femore et umero, | |
| centum et uiginti ictibus scuto perforato, custodiam | 5 |
| portae commissi castelli retinuit. Acilius nauali ad | |
| Massiliam proelio iniecta in puppem hostium dextera | |
| et abscisa memorabile illud apud Graecos Cynegiri | |
| exemplum imitatus transiluit in nauem umbone obuios | |
| agens. | 10 |
| Seditionem per decem annos Gallicis bellis nullam | 69.1.1 |
| omnino mouerunt, ciuilibus aliquas, sed ut celeriter ad | |
| officium redierint, nec tam indulgentia ducis quam | |
| auctoritate. non enim cessit umquam tumultuantibus | |
| atque etiam obuiam semper iit; et nonam quidem le- | 5 |
| gionem apud Placentiam, quanquam in armis adhuc | |
| Pompeius esset, totam cum ignominia missam fecit | |
| aegreque post multas et supplicis preces, nec nisi | |
| exacta de sontibus poena, restituit; decimanos autem | 70.1.1 |
| Romae cum ingentibus minis summoque etiam urbis | |
| periculo missionem et praemia flagitantes, ardente tunc | |
| in Africa bello, neque adire cunctatus est, quanquam | |
| deterrentibus amicis, neque dimittere; sed una uoce, | 5 |
| qua 'Quirites' eos pro militibus appellarat, tam facile | |
| circumegit et flexit, ut ei milites esse confestim re- | |
| sponderint et quamuis recusantem ultro in Africam | |
| sint secuti; ac sic quoque seditiosissimum quemque et | |
| praedae et agri destinati tertia parte multauit. | 10 |