| Studium et fides erga clientis ne iuueni quidem de- | Jul.71.1.1 |
| fuerunt. Masintham nobilem iuuenem, cum aduersus | |
| Hiempsalem regem tam enixe defendisset, ut Iubae regis | |
| filio in altercatione barbam inuaserit, stipendiarium | |
| quoque pronuntiatum et abstrahentibus statim eripuit | 5 |
| occultauitque apud se diu et mox ex praetura profici- | |
| scens in Hispaniam inter officia prosequentium fasces- | |
| que lictorum lectica sua auexit. | |
| Amicos tanta semper facilitate indulgentiaque tracta- | 72.1.1 |
| uit, ut Gaio Oppio comitanti se per siluestre iter cor- | |
| reptoque subita ualitudine deuersoriolo[co], quod unum | |
| erat, cesserit et ipse humi ac sub diuo cubuerit. iam | |
| autem rerum potens quosdam etiam infimi generis ad | 5 |
| amplissimos honores prouexit, cum ob id culparetur, | |
| professus palam, si grassatorum et sicariorum | |
| ope in tuenda sua dignitate usus esset, talibus | |
| quoque se parem gratiam relaturum. | |
| Simultates contra nullas tam graues excepit um- | 73.1.1 |
| quam, ut non occasione oblata libens deponeret. Gai | |
| Memmi, cuius asperrimis orationibus non minore acer- | |
| bitate rescripserat, etiam suffragator mox in petitione | |
| consulatus fuit. Gaio Caluo post famosa epigrammata | 5 |
| de reconciliatione per amicos agenti ultro ac prior | |
| scripsit. Valerium Catullum, a quo sibi uersiculis de | |
| Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimula- | |
| uerat, satis facientem eadem die adhibuit cenae hospi- | |
| tioque patris eius, sicut consuerat, uti perseuerauit. | 10 |
| sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas, a qui- | 74.1.1 |
| bus captus est, cum in dicionem redegisset, quoniam | |
| suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius ius- | |
| sit, deinde suffigi; Cornelio Phagitae, cuius quondam | |
| nocturnas insidias aeger ac latens, ne perduceretur ad | 5 |
| Sullam, uix praemio dato euaserat, numquam nocere | |
| sustinuit; Philemonem a manu seruum, qui necem | |
| suam per uenenum inimicis promiserat, non grauius | |
| quam simplici morte puniit; in Publium Clodium | 2.1 |
| Pompeiae uxoris suae adulterum atque eadem de causa | |
| pollutarum caerimoniarum reum testis citatus negauit | |
| se quicquam comperisse, quamuis et mater Aurelia et | |
| soror Iulia apud eosdem iudices omnia ex fide re<t>- | 5 |
| tulissent; interrogatusque, cur igitur repudiasset uxo- | |
| rem: 'quoniam,' inquit, 'meos tam suspicione quam | |
| crimine iudico carere oportere.' moderationem | 75.1.1 |
| uero clementiamque cum in administratione tum in | |
| uictoria belli ciuilis admirabilem exhibuit. denuntiante | |
| Pompeio pro hostibus se habiturum qui rei publicae | |
| defuissent, ipse medios et neutrius partis suorum sibi | 5 |
| numero futuros pronuntiauit. quibus autem ex com- | |
| mendatione Pompei ordines dederat, potestatem transe- | |
| undi ad eum omnibus fecit. motis apud Ilerdam de- | 2.1 |
| ditionis condicionibus, cum, assiduo inter utrasque par- | |
| tes usu atque commercio, Afranius et Petreius depre- | |
| hensos intra castra Iulianos subita paenitentia inter- | |
| fecissent, admissam in se perfidiam non sustinuit imi- | 5 |
| tari. acie Pharsalica proclamauit, ut ciuibus parcere- | |
| tur, deincepsque nemini non suorum quem uellet unum | |
| partis aduersae seruare concessit. nec ulli perisse nisi | 3.1 |
| in proelio reperientur, exceptis dum taxat Afranio et | |
| Fausto et Lucio Caesare iuuene; ac ne hos quidem uo- | |
| luntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et | |
| priores post impetratam ueniam rebellauerant et Cae- | 5 |
| sar libertis seruisque eius ferro et igni crudelem in | |
| modum enectis bestias quoque ad munus populi com- | |
| paratas contrucidauerat. denique tempore extremo etiam | 4.1 |
| quibus nondum ignouerat, cunctis in Italiam redire | |
| permisit magistratusque et imperia capere; sed et sta- | |
| tuas Luci Sullae atque Pompei a plebe disiectas re- | |
| posuit; ac si qua posthac aut cogitarentur grauius ad- | 5 |
| uersus se aut dicerentur, inhibere maluit quam uindi- | |
| care. itaque et detectas coniurationes conuentusque | 5.1 |
| nocturnos non ultra arguit, quam ut edicto ostenderet | |
| esse sibi notas, et acerbe loquentibus satis habuit pro | |
| contione denuntiare ne perseuerarent, Aulique Caeci- | |
| nae criminosissimo libro et Pitholai carminibus male- | 5 |
| dicentissimis laceratam existimationem suam ciuili ani- | |
| mo tulit. |