| Praegrauant tamen cetera facta dictaque eius, ut | Jul.76.1.1 |
| et abusus dominatione et iure caesus existimetur. non | |
| enim honores modo nimios recepit: continuum con- | |
| sulatum, perpetuam dictaturam praefecturamque mo- | |
| rum, insuper praenomen Imperatoris, cognomen Patris | 5 |
| patriae, statuam inter reges, suggestum in orchestra; | |
| sed et ampliora etiam humano fastigio decerni sibi | |
| passus est: sedem auream in curia et pro tribunali, | |
| tensam et ferculum circensi pompa, templa, aras, simu- | |
| lacra iuxta deos, puluinar, flaminem, lupercos, ap- | 10 |
| pellationem mensis e suo nomine; ac nullos non ho- | |
| nores ad libidinem cepit et dedit. tertium et quartum | 2.1 |
| consulatum titulo tenus gessit contentus dictaturae po- | |
| testate decretae cum consulatibus simul atque utroque | |
| anno binos consules substituit sibi in ternos nouis- | |
| simos menses, ita ut medio tempore comitia nulla | 5 |
| habuerit praeter tribunorum et aedilium plebis prae- | |
| fectosque pro praetoribus constituerit, qui apsente se | |
| res urbanas administrarent. pridie autem Kalendas | |
| Ianuarias repentina consulis morte cessantem honorem | |
| in paucas horas petenti dedit. eadem licentia spreto | 3.1 |
| patrio more magistratus in pluris annos ordinauit, de- | |
| cem praetoris uiris consularia ornamenta tribuit, ciui- | |
| tate donatos et quosdam e semibarbaris Gallorum re- | |
| cepit in curiam. praeterea monetae publicisque uecti- | 5 |
| galibus peculiares seruos praeposuit. trium legionum, | |
| quas Alexandreae relinquebat, curam et imperium | |
| Rufioni liberti sui filio exoleto suo demandauit. nec mi- | 77.1.1 |
| noris inpotentiae uoces propalam edebat, ut Titus Am- | |
| p[r]ius scribit: nihil esse rem publicam, appel- | |
| lationem modo sine corpore ac specie. Sullam | |
| nescisse litteras, qui dictaturam deposuerit. | 5 |
| debere homines consideratius iam loqui secum | |
| ac pro legibus habere quae dicat. eoque arro- | |
| gantiae progressus est, ut haruspice tristia et sine corde | |
| exta quondam nuntiante futura diceret laetiora, cum | |
| uellet; nec pro ostento ducendum, si pecudi cor | 10 |
| defuisset. |