| Verum praecipuam et exitiabilem sibi inuidiam hinc | Jul.78.1.1 |
| maxime mouit. adeuntis se cum plurimis honorificen- | |
| tissimisque decretis uniuersos patres conscriptos sedens | |
| pro aede Veneris Genetricis excepit. quidam putant | |
| retentum a Cornelio Balbo, cum conaretur assurgere; | 5 |
| alii, ne conatum quidem omnino, sed etiam admonen- | |
| tem Gaium Trebatium ut assurgeret minus familiari | |
| uultu respexisse. idque factum eius tanto intolera- | 2.1 |
| bilius est uisum, quod ipse triumphanti et subsellia | |
| tribunicia praeteruehenti sibi unum e collegio Pontium | |
| Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut procla- | |
| mauerit: 'repete ergo a me Aquila rem publicam | 5 |
| tribunus!' et nec destiterit per continuos dies quic- | |
| quam cuiquam nisi sub exceptione polliceri: 'si tamen | |
| per Pontium Aquilam licuerit.' adiecit ad tam in- | 79.1.1 |
| signem despecti senatus contumeliam multo arrogan- | |
| tius factum. nam cum in sacrificio Latinarum reuer- | |
| tente eo inter inmodicas ac nouas populi acclama- | |
| tiones quidam e turba statuae eius coronam lauream | 5 |
| candida fascia praeligata inposuisset et tribuni plebis | |
| Epidius Marullus Caesetiusque Flauus coronae fasciam | |
| detrahi hominemque duci in uincula iussissent, dolens | |
| seu parum prospere motam regni mentionem siue, ut | |
| ferebat, ereptam sibi gloriam recusandi, tribunos gra- | 10 |
| uiter increpitos potestate priuauit. neque ex eo in- | 2.1 |
| famiam affectati etiam regii nominis discutere ualuit, | |
| quanquam et plebei regem se salutanti Caesarem se, | |
| non regem esse responderit et Lupercalibus pro | |
| rostris a consule Antonio admotum saepius capiti suo | 5 |
| diadema reppulerit atque in Capitolium Ioui Optimo | |
| Maximo miserit. quin etiam uaria fama percrebruit | 3.1 |
| migraturum Alexandream uel Ilium, translatis simul | |
| opibus imperii exhaustaque Italia dilectibus et procu- | |
| ratione urbis amicis permissa, proximo autem senatu | |
| Lucium Cottam quindecimuirum sententiam dicturum, | 5 |
| ut, quoniam fatalibus libris contineretur Parthos nisi | |
| a rege non posse uinci, Caesar rex appellaretur. quae | 80.1.1 |
| causa coniuratis maturandi fuit destinata negotia, ne | |
| assentiri necesse esset. |