| Consilia igitur dispersim antea habita et quae saepe | Jul.80.1.4 |
| bini terniue ceperant, in unum omnes contulerunt, ne | 5 |
| populo quidem iam praesenti statu laeto, sed clam pa- | |
| lamque detrectante dominationem atque assertores fla- | |
| gitante. peregrinis in senatum allectis libellus pro- | 2.1 |
| positus est: 'Bonum factum: ne quis senatori | |
| nouo curiam monstrare uelit!' et illa uulgo cane- | |
| bantur: | |
| Gallos Caesar in triumphum ducit, idem in curiam: | 5 |
| Galli bracas deposuerunt, latum clauum sumpserunt. | |
| Quinto Maximo suffecto trimenstrique consule thea- | |
| trum introeunte, cum lictor animaduerti ex more ius- | |
| sisset, ab uniuersis conclamatum est non esse eum | |
| consulem. post remotos Caesetium et Marullum tri- | 3.1 |
| bunos reperta sunt proximis comitiis complura suffra- | |
| gia consules eos declarantium. subscripsere quidam | |
| Luci Bruti statuae: 'utinam uiueres!' item ipsius Cae- | |
| saris: | 5 |
| Brutus, quia reges eiecit, consul primus factus est: | |
| hic, quia consules eiecit, rex postremo factus est. | |
| conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio | 4.1 |
| Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus con- | |
| spirationis. qui primum cunctati utrumne in Campo | |
| per comitia tribus ad suffragia uocantem partibus di- | |
| uisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an | 5 |
| in Sacra uia uel in aditu theatri adorirentur, post- | |
| quam senatus Idibus Martiis in Pompei curiam edictus | |
| est, facile tempus et locum praetulerunt. |