| De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum ad- | Vit.10.1.1 |
| huc in Gallia esset, audiit nihilque cunctatus, quicquid | |
| praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno | |
| exauctorauit edicto iussas tribunis tradere arma. cen- | |
| tum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni datos | 5 |
| inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede | |
| Galbae operam, conquiri et supplicio adfici imperauit, | |
| egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis | |
| spem ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore | |
| uita sua quam ex imperii maiestate gessisset. namque | 2.1 |
| itinere incohato per medias ciuitates ritu triumphan- | |
| tium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis | |
| et uariarum coronarum genere redimitis, inter pro- | |
| fusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut | 5 |
| militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in | |
| iocum uertens, qui non contenti epulo ubique publice | |
| praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant, | |
| uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem | |
| repraesentantes aduersantibus. utque campos, in qui- | 3.1 |
| bus pugnatum est, adit, abhorrentis quosdam cadauerum | |
| tabem detestabili uoce confirmare ausus est, optime | |
| olere occisum hostem et melius ciuem. nec eo | |
| setius ad leniendam grauitatem odoris plurimum meri | 5 |
| propalam hausit passimque diuisit. pari uanitate atque | |
| insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens | |
| dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se | |
| occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedi- | |
| candum. in Appennini quidem iugis etiam peruigilium | 10 |
| egit. urbem denique ad classicum introiit paludatus | 11.1.1 |
| ferroque succinctus, inter signa atque uexilla, sagulatis | |
| comitibus ac detectis commilitonum armis. |