| Pronus uero ad cuiuscumque et quacumque de | Vit.14.1.1 |
| causa necem atque supplicium nobiles uiros, condisci- | |
| pulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum | |
| non ad societatem imperii adlicefactos uario genere | |
| fraudis occidit, etiam unum ueneno manu sua porrecto | 5 |
| in aquae frigidae potione, quam is adfectus febre | |
| poposcerat. tum faeneratorum et stipulatorum publi- | 2.1 |
| canorumque, qui umquam se aut Romae debitum aut | |
| in uia portorium flagitassent, uix ulli pepercit; ex qui- | |
| bus quendam in ipsa salutatione supplicio traditum | |
| statimque reuocatum, cunctis clementiam laudantibus, | 5 |
| coram interfici iussit, uelle se dicens pascere oculos; | |
| alterius poenae duos filios adiecit deprecari pro patre | |
| conatos. sed et equitem R. proclamantem, cum rapere- | 3.1 |
| tur ad poenam: 'heres meus es,' exhibere testamenti | |
| tabulas coegit, utque legit coheredem sibi libertum | |
| eius ascriptum, iugulari cum liberto imperauit. quos- | |
| dam et de plebe ob id ipsum, quod Venetae factioni | 5 |
| clare male dixerant, interemit contemptu sui et noua | |
| spe id ausos opinatus. nullis tamen infensior quam | 4.1 |
| uernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur, inau- | |
| ditum capite puniebat exacerbatus, quod post edictum | |
| suum, quo iubebat intra Kal. Oct. urbe Italiaque mathe- | |
| matici excederent, statim libellus propositus est, et | 5 |
| Chaldaeos dicere, bonum factum, ne Vitellius | |
| Germanicus intra eundem Kalendarum diem | |
| usquam esset. suspectus et in morte matris fuit, | 5.1 |
| quasi aegrae praeberi cibum prohibuisset, uaticinante | |
| Chatta muliere, cui uelut oraculo adquiescebat, ita de- | |
| mum firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes | |
| parenti extitisset. alii tradunt ipsam taedio praesentium | 5 |
| et imminentium metu uenenum a filio impetrasse, haud | |
| sane difficulter. |