| Octauo imperii mense desciuerunt ab eo exercitus | Vit.15.1.1 |
| Moesiarum atque Pannoniae, item ex transmarinis Iu- | |
| daicus et Syriaticus, ac pars in absentis pars in prae- | |
| sentis Vespasiani uerba iurarunt. ad retinendum ergo | |
| ceterorum hominum studium ac fauorem nihil non | 5 |
| publice priuatimque nullo adhibito modo largitus est. | |
| dilectum quoque ea condicione in urbe egit, ut uolun- | |
| tariis non modo missionem post uictoriam, sed etiam | |
| ueteranorum iustaeque militiae commoda polliceretur. | |
| urgenti deinde terra marique hosti hinc fratrem cum | 2.1 |
| classe ac tironibus et gladiatorum manu opposuit, hinc | |
| Betriacenses copias et duces; atque ubique aut supe- | |
| ratus aut proditus salutem sibi et milies sestertium | |
| a Flauio Sabino Vespasiani fratre pepigit; statimque | 5 |
| pro gradibus Palati apud frequentes milites cedere se | |
| imperio quod inuitus recepisset professus, cunctis recla- | |
| mantibus rem distulit ac nocte interposita primo dilu- | |
| culo sordidatus descendit ad rostra multisque cum la- | |
| crimis eadem illa, uerum e libello testatus est. rursus | 3.1 |
| interpellante milite ac populo et ne deficeret hortante | |
| omnemque operam suam certatim pollicente, animum | |
| resumpsit Sabinumque et reliquos Flauianos nihil iam | |
| metuentis ui subita in Capitolium compulit succenso- | 5 |
| que templo Iouis Optimi Maximi oppressit, cum et | |
| proelium et incendium e Tiberiana prospiceret domo | |
| inter epulas. non multo post paenitens facti et in alios | |
| culpam conferens uocata contione iurauit coegitque | |
| iurare et ceteros nihil sibi antiquius quiete publica fore. | 10 |
| tunc solutum a latere pugionem consuli primum, deinde | 4.1 |
| illo recusante magistratibus ac mox senatoribus singulis | |
| porrigens, nullo recipiente, quasi in aede Concordiae | |
| positurus abscessit. sed quibusdam adclamantibus ipsum | |
| esse Concordiam, rediit nec solum retinere se ferrum | 5 |
| affirmauit, uerum etiam Concordiae recipere cognomen; | |
| suasitque senatui, ut legatos cum uirginibus Vestalibus | 16.1.1 |
| mitterent pacem aut certe tempus ad consultandum | |
| petituros. |