| Postridie responsa opperienti nuntiatum est per ex- | Vit.16.1.4 |
| ploratorem hostes appropinquare. continuo igitur abs- | 5 |
| trusus gestatoria sella duobus solis comitibus, pistore | |
| et coco, Auentinum et paternam domum clam petit, | |
| ut inde in Campaniam fugeret; mox leui rumore et in- | |
| certo, tamquam pax impetrata esset, referri se in Pala- | |
| tium passus est. ubi cum deserta omnia repperisset, | 10 |
| dilabentibus et qui simul erant, zona se aureorum plena | |
| circumdedit confugitque in cellulam ianitoris, religato | |
| pro foribus cane lectoque et culcita obiectis. | |
| Irruperant iam agminis antecessores ac nemine obuio | 17.1.1 |
| rimabantur, ut fit, singula. ab his extractus e latebra. | |
| sciscitantes, quis esset—nam ignorabatur—et ubi | |
| esse Vitellium sciret, mendacio elusit; deinde agnitus | |
| rogare non destitit, quasi quaedam de salute Vespasiani | 5 |
| dicturus, ut custodiretur interim uel in carcere, donec | |
| religatis post terga manibus, iniecto ceruicibus laqueo, | |
| ueste discissa seminudus in forum tractus est inter | |
| magna rerum uerborumque ludibria per totum uiae | |
| Sacrae spatium, reducto coma capite, ceu noxii solent, | 10 |
| atque etiam mento mucrone gladii subrecto, ut uisen- | |
| dam praeberet faciem neue summitteret; quibusdam | 2.1 |
| stercore et caeno incessentibus, aliis incendiarium et | |
| patinarium uociferantibus, parte uulgi etiam corporis | |
| uitia exprobrante; erat enim in eo enormis proceritas, | |
| facies rubida plerumque ex uinulentia, uenter obesus, | 5 |
| alterum femur subdebile impulsu olim quadrigae, cum | |
| auriganti Gaio ministratorem exhiberet. tandem apud | |
| Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus atque con- | |
| fectus est et inde unco tractus in Tiberim. |