| Claudio principe Narcissi gratia legatus legionis in | Ves.4.1.1 |
| Germaniam missus est; inde in Britanniam translatus | |
| tricies cum hoste conflixit. duas ualidissimas gentes | |
| superque uiginti oppida et insulam Vectem Britanniae | |
| proximam in dicionem redegit partim Auli Plauti legati | 5 |
| consularis partim Claudi[i] ipsius ductu. quare trium- | 2.1 |
| phalia ornamenta et in breui spatio duplex sacerdotium | |
| accepit, praeterea consulatum, quem gessit per duos | |
| nouissimos anni menses. medium tempus ad procon- | |
| sulatum usque in otio secessuque egit, Agrippinam | 5 |
| timens potentem adhuc apud filium et defuncti quoque | |
| Narcissi amici perosam. | |
| Exim sortitus Africam integerrime nec sine magna | 3.1 |
| dignatione administrauit, nisi quod Hadrumeti seditione | |
| quadam rapa in eum iacta sunt. rediit certe nihilo | |
| opulentior, ut qui prope labefactata iam fide omnia | |
| praedia fratri obligaret necessarioque ad mangonicos | 5 |
| quaestus sustinendae dignitatis causa descenderit; propter | |
| quod uulgo mulio uocabatur. conuictus quoque dicitur | |
| ducenta sestertia expressisse iuueni, cui latum clauum | |
| aduersus patris uoluntatem impetrarat, eoque nomine | |
| grauiter increpitus. | 10 |
| Peregrinatione Achaica inter comites Neronis cum | 4.1 |
| cantante eo aut discederet saepius aut praesens obdor- | |
| misceret, grauissimam contraxit offensam, prohibitusque | |
| non contubernio modo sed etiam publica salutatione | |
| secessit in paruam ac deuiam ciuitatem, quoad latenti | 5 |
| etiamque extrema metuenti prouincia cum exercitu ob- | |
| lata est. |