| Percrebruerat Oriente toto uetus et constans opinio | Ves.4.5.1 |
| esse in fatis ut eo tempore Iudaea profecti rerum po- | |
| tirentur. id de imperatore Romano, quantum postea | |
| euentu paruit, praedictum Iudaei ad se trahentes re- | |
| bellarunt caesoque praeposito legatum insuper Syriae | 5 |
| consularem suppetias ferentem rapta aquila fugauerunt. | |
| ad hunc motum comprimendum cum exercitu ampliore | |
| et non instrenuo duce, cui tamen tuto tanta res com- | |
| mitteretur, opus esset, ipse potissimum delectus est | |
| ut et industriae expertae nec metuendus ullo modo ob | 10 |
| humilitatem generis ac nominis. additis igitur ad co- | 6.1 |
| pias duabus legionibus, octo alis, cohortibus decem, | |
| atque inter legatos maiore filio assumpto, ut primum | |
| prouinciam attigit, proximas quoque conuertit in se, | |
| correcta statim castrorum disciplina, unoque et altero | 5 |
| proelio tam constanter inito, ut in oppugnatione ca- | |
| stelli lapidis ictum genu scutoque sagittas aliquot ex- | |
| ceperit. | |
| Post Neronem Galbamque Othone ac Vitellio de | 5.1.1 |
| principatu certantibus in spem imperii uenit iam pri- | |
| dem sibi per haec ostenta conceptam. | |
| In suburbano Flauiorum quercus antiqua, quae erat | 2.1 |
| Marti sacra, per tres Vespasiae partus singulos repente | |
| ramos a frutice dedit, haud dubia signa futuri cuiusque | |
| fati: primum exilem et cito arefactum, ideoque puella | |
| nata non perannauit, secundum praeualidum ac prolixum | 5 |
| et qui magnam felicitatem portenderet, tertium uero | |
| instar arboris. quare patrem Sabinum ferunt, haruspicio | |
| insuper confirmatum, renuntiasse matri, nepotem ei | |
| Caesarem genitum; nec illam quicquam aliud quam | |
| cachinnasse, mirantem quod adhuc se mentis com- | 10 |
| pote deliraret iam filius suus. |