| Moesiaci exercitus bina e tribus legionibus milia | Ves.6.2.1 |
| missa auxilio Othoni, postquam ingressis iter nuntiatum | |
| est uictum eum ac uim uitae suae attulisse, nihilo | |
| setius Aquileiam usque perseuerauerunt, quasi rumori | |
| minus crederent. ibi per occasionem ac licentiam omni | 5 |
| rapinarum genere grassati, cum timerent ne sibi re- | |
| uersis reddenda ratio ac subeunda poena esset, con- | |
| silium inierunt eligendi creandique imperatoris; neque | |
| enim deteriores esse aut Hispaniensi exercitu qui Gal- | |
| bam, aut praetoriano qui Othonem, aut Germaniciano | 10 |
| qui Vitellium fecissent. propositis itaque nominibus | 3.1 |
| legatorum consularium, quot ubique tunc erant, cum | |
| ceteros alium alia de causa improbarent et quidam e | |
| legione tertia, quae sub exitu Neronis translata ex | |
| Syria in Moesiam fuerat, Vespasianum laudibus ferrent, | 5 |
| assensere cuncti nomenque eius uexillis omnibus sine | |
| mora inscripserunt. et tunc quidem compressa res est | |
| reuocatis ad officium numeris parumper. ceterum diuul- | |
| gato facto Tiberius Alexander praefectus Aegypti primus | |
| in uerba Vespasiani legiones adegit Kal. Iul., qui princi- | 10 |
| patus dies in posterum obseruatus est; Iudaicus deinde | |
| exercitus V. Idus Iul. apud ipsum iurauit. | |
| Plurimum coeptis contulerunt iactatum exemplar | 4.1 |
| epistulae uerae siue falsae defuncti Othonis ad Vespa- | |
| sianum extrema obtestatione ultionem mandantis et ut | |
| rei p. subueniret optantis, simul rumor dissipatus desti- | |
| nasse uictorem Vitellium permutare hiberna legionum | 5 |
| et Germanicas transferre in Orientem ad securiorem | |
| mollioremque militiam, praeterea ex praesidibus pro- | |
| uinciarum Licinius Mucianus et e regibus Vologaesus | |
| Parthus; ille deposita simultate, quam in id tempus ex | |
| aemulatione non obscure gerebat, Syriacum promisit | 10 |
| exercitum, hic quadraginta milia sagittariorum. |