| Suscepto igitur ciuili bello ac ducibus copiisque in | Ves.7.1.1 |
| Italiam praemissis interim Alexandriam transiit, ut | |
| claustra Aegypti optineret. hic cum de firmitate imperii | |
| capturus auspicium aedem Serapidis summotis omnibus | |
| solus intrasset ac propitiato multum deo tandem se | 5 |
| conuertisset, uerbenas coronasque et panificia, ut illic | |
| assolet, Basilides libertus obtulisse ei uisus est; quem | |
| neque admissum a quoquam et iam pridem propter | |
| neruorum ualitudinem uix ingredi longeque abesse con- | |
| stabat. ac statim aduenere litterae fusas apud Cremo- | 10 |
| nam Vitelli copias, ipsum in urbe interemptum nun- | |
| tiantes. | |
| Auctoritas et quasi maiestas quaedam ut scilicet | 2.1 |
| inopinato et adhuc nouo principi deerat; haec quoque | |
| accessit. e plebe quidam luminibus orbatus, item alius | |
| debili crure sedentem pro tribunali pariter adierunt | |
| orantes opem ualitudini demonstratam a Serapide per | 5 |
| quietem: restituturum oculos, si inspuisset; confirma- | |
| turum crus, si dignaretur calce contingere. cum uix | 3.1 |
| fides esset ullo modo rem successuram ideoque ne ex- | |
| periri quidem auderet, extremo hortantibus amicis | |
| palam pro contione utrumque temptauit, nec euentus | |
| defuit. per idem tempus Tegeae in Arc[h]adia instinctu | 5 |
| uaticinantium effossa sunt sacrato loco uasa operis | |
| antiqui atque in iis assimilis Vespasiano imago. | |
| Talis tantaque cum fama in urbem reuersus acto de | 8.1.1 |
| Iudaeis triumpho consulatus octo ueteri addidit; sus- | |
| cepit et censuram ac per totum inperii tempus nihil | |
| habuit antiquius quam prope afflictam nutantemque | |
| rem p. stabilire primo, deinde et ornare. | 5 |