| Amplissimos ordines et exhaustos caede uaria et | Ves.9.2.1 |
| contaminatos ueteri neglegentia purgauit suppleuitque | |
| recenso senatu et equite, summotis indignissimis et | |
| honestissimo quoque Italicorum ac prouincialium allecto. | |
| atque uti notum esset, utrumque ordinem non tam | 5 |
| libertate inter se quam dignitate differre, de iurgio | |
| quodam senatoris equitisque R. ita pronuntiauit, non | |
| oportere maledici senatoribus, remaledici ci- | |
| uile fasque esse. | |
| Litium series ubique maiorem in modum excreue- | 10.1.1 |
| rant, manentibus antiquis intercapedine iuris dictionis, | |
| accedentibus nouis ex condicione tumultuque tempo- | |
| rum; sorte elegit per quos rapta bello restituerentur | |
| quique iudicia centumuiralia, quibus peragendis uix | 5 |
| suffectura litigatorum uidebatur aetas, extra ordinem | |
| diiudicarent redigerentque ad breuissimum numerum. | |
| Libido atque luxuria coercente nullo inualuerat; | 11.1.1 |
| auctor senatui fuit decernendi, ut quae se alieno seruo | |
| iunxisset, ancilla haberetur; neue filiorum familiarum | |
| faeneratoribus exigendi crediti ius umquam esset, hoc | |
| est ne post patrum quidem mortem. | 5 |
| Ceteris in rebus statim ab initio principatus usque | |
| ad exitum ciuilis et clemens, mediocritatem pristinam | 12.1.1 |
| neque dissimulauit umquam ac frequenter etiam prae | |
| se tulit. quin et conantis quosdam originem Flauii | |
| generis ad conditores Reatinos comitemque Herculis, | |
| cuius monimentum extat Salaria uia, referre irrisit | 5 |
| ultro. adeoque nihil ornamentorum extrinsecus cupide | |
| appetiuit, ut triumphi die fatigatus tarditate et taedio | |
| pompae non reticuerit, merito se plecti, qui trium- | |
| phum, quasi aut debitum maioribus suis aut | |
| speratum umquam sibi, tam inepte senex concu- | 10 |
| pisset. ac ne tribuniciam quidem potestatem < . . . > | |
| patris patriae appellationem nisi sero recepit. nam | |
| consuetudinem scrutandi salutantes manente adhuc bello | |
| ciuili omiserat. |