| Amicorum libertatem, causidicorum figuras ac philo- | Ves.13.1.1 |
| sophorum contumaciam lenissime tulit. Licinium Mu- | |
| cianum notae impudicitiae, sed meritorum fiducia minus | |
| sui reuerentem, numquam nisi clam et hactenus reta- | |
| xare sustinuit, ut apud communem aliquem amicum | 5 |
| querens adderet clausulam: 'ego tamen uir sum.' | |
| Saluium Liberalem in defensione diuitis rei ausum | |
| dicere: 'quid ad Caesarem, si Hipparchus sester- | |
| tium milies habet?' et ipse laudauit. Demetrium | |
| Cynicum in itinere obuium sibi post damnationem ac | 10 |
| neque assurgere neque salutare se dignantem, obla- | |
| trantem etiam nescio quid, satis habuit canem appellare. | |
| Offensarum inimicitiarumque minime memor exe- | 14.1.1 |
| cutorue Vitelli[i] hostis sui filiam splendidissime mari- | |
| tauit, dotauit etiam et instruxit. trepidum eum inter- | |
| dicta aula sub Nerone quaerentemque, quidnam ageret | |
| aut quo abiret, quidam ex officio admissionis simul | 5 |
| expellens abire Morbouiam iusserat. in hunc postea | |
| deprecantem non ultra uerba excanduit, et quidem | |
| totidem fere atque eadem. nam ut suspicione aliqua | |
| uel metu ad perniciem cuiusquam compelleretur tan- | |
| tum afuit, ut monentibus amicis cauendum esse Met- | 10 |
| tium Pompusianum, quod uolgo crederetur genesim | |
| habere imperatoriam, insuper consulem fecerit, spondens | |
| quandoque beneficii memorem futurum. | |
| Non temere quis punitus insons reperi[r]etur nisi | 15.1.1 |
| absente eo et ignaro aut certe inuito atque decepto. | |
| Heluidio Prisco, qui et reuersum se ex Syria solus | |
| priuato nomine Vespasianum salutauerat et in praetura | |
| omnibus edictis sine honore ac mentione ulla trans- | 5 |
| miserat, non ante succensuit quam altercationibus in- | |
| solentissimis paene in ordinem redactus. hunc quoque, | |
| quamuis relegatum primo, deinde et interfici iussum, | |
| magni aestimauit seruare quoquo modo, missis qui | |
| percussores reuocarent; et seruasset, nisi iam perisse | 10 |
| falso renuntiatum esset. ceterum neque caede cuiusquam | |
| umquam < . . . . . . > iustis suppliciis inlacrimauit etiam et | |
| ingemuit. |