| Sola est, in qua merito culpetur, pecuniae cupiditas. | Ves.16.1.1 |
| non enim contentus omissa sub Galba uectigalia reuo- | |
| casse, noua et grauia addidisse, auxisse tributa prouin- | |
| ciis, nonnullis et duplicasse, negotiationes quoque uel | |
| priuato pudendas propalam exercuit, coemendo quae- | 5 |
| dam tantum ut pluris postea distraheret. ne candi- | 2.1 |
| datis quidem honores reisue tam innoxiis quam nocen- | |
| tibus absolutiones uenditare cunctatus est. creditur | |
| etiam procuratorum rapacissimum quemque ad am- | |
| pliora officia ex industria solitus promouere, quo locu- | 5 |
| pletiores mox condemnaret; quibus quidem uolgo pro | |
| spongiis dicebatur uti, quod quasi et siccos madefaceret | |
| et exprimeret umentis. | |
| Quidam natura cupidissimum tradunt, idque expro- | 3.1 |
| bratum ei a sene bubulco, qui negata[m] sibi gratuita[m] | |
| libertate[m], quam imperium ade[m]ptum suppliciter | |
| orabat, proclamauerit, uulpem pilum mutare, non | |
| mores. sunt contra qui opinentur ad manubias et ra- | 5 |
| pinas necessitate compulsum summa aerarii fiscique | |
| inopia, de qua testificatus sit initio statim principatus, | |
| professus quadringenties milies opus esse, ut res | |
| p. stare posset. quod et ueri similius uidetur, quando | |
| et male partis optime usus est. in omne hominum genus | 17.1.1 |
| liberalissimus expleuit censum senatorium, consulares | |
| inopes quingenis sestertiis annuis sustentauit, plurimas | |
| per totum orbem ciuitates terrae motu aut incendio | |
| afflictas restituit in melius, ingenia et artes uel maxime | 5 |
| fouit. primus e fisco Latinis Graecisque rhetoribus | 18.1.1 |
| annua centena constituit; praestantis poetas, nec non | |
| et artifices, Coae Veneris, item Colossi refectorem in- | |
| signi congiario magnaque mercede donauit; mechanico | |
| quoque grandis columnas exigua impensa perducturum | 5 |
| in Capitolium pollicenti praemium pro commento non | |
| mediocre optulit, operam remisit praefatus sineret se | |
| plebiculam pascere. ludis, per quos scaena Mar- | 19.1.1 |
| celliani theatri restituta dedicabatur, uetera quoque | |
| acroamata reuocauerat. †Appellari tragoedo quadrin- | |
| genta, Terpno Diodoroque citharoedis ducena, nonnullis | |
| centena, quibus minimum, quadragena sestertia super | 5 |
| plurimas coronas aureas dedit. sed et conuiuabatur | |
| assidue ac saepius recta et dapsile, ut macellarios | |
| adiuuaret. dabat sicut Saturnalibus uiris apophoreta, | |
| ita per Kal. Mart. feminis. et tamen ne sic quidem | |
| pristina cupiditatis infamia caruit. Alexandrini Cybio- | 2.1 |
| sacten eum uocare perseuerauerunt, cognomine unius | |
| e regibus suis turpissimarum sordium. sed et in funere | |
| Fauor archimimus personam eius ferens imitansque, ut | |
| est mos, facta ac dicta uiui, interrogatis palam pro- | 5 |
| curatoribus, quanti funus et pompa constaret, ut | |
| audit sestertium centiens, exclamauit, centum sibi | |
| sestertia darent ac se uel in Tiberim proicerent. |