| Statura fuit quadrata, compactis firmisque membris, | Ves.20.1.1 |
| uultu ueluti nitentis; de quo quidam urbanorum non | |
| infacete, siquidem petenti, ut et in se aliquid diceret: | |
| 'dicam,' inquit, 'cum uentrem exonerare desieris.' | |
| ualitudine prosperrima usus est, quamuis ad tuendam | 5 |
| eam nihil amplius quam fauces ceteraque membra sibi- | |
| met ad numerum in sphaeristerio defricaret inediamque | |
| unius diei per singulos menses interponeret. | |
| Ordinem uitae hunc fere tenuit. in principatu ma- | 21.1.1 |
| turius semper ac de nocte uigilabat; dein perlectis | |
| epistulis officiorumque omnium breuiariis, amicos ad- | |
| mittebat, ac dum salutabatur, et calciabat ipse se et | |
| amiciebat; postque decisa quaecumque obuenissent ne- | 5 |
| gotia gestationi et inde quieti uacabat, accubante ali- | |
| qua pallacarum, quas in locum defunctae Caenidis | |
| plurimas constituerat; a secreto in balineum triclinium- | |
| que transibat. nec ullo tempore facilior aut indulgen- | |
| tior traditur, eaque momenta domestici ad aliquid peten- | 10 |
| dum magno <o>pere captabant. | |
| Et super cenam autem et semper alias comissimus | 22.1.1 |
| multa ioco transigebat; erat enim dicacitatis plurimae, | |
| etsi scurrilis et sordidae, ut ne praetextatis quidem | |
| uerbis abstineret. et tamen nonnulla eius facetissima | |
| extant, in quibus et haec. Mestrium Florum consu- | 5 |
| larem, admonitus ab eo 'plaustra' potius quam 'plostra' | |
| dicenda, postero die 'Flaurum' salutauit. expugnatus | |
| autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum per- | |
| ductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, | |
| admonente dispensatore, quem ad modum summam | 10 |
| rationibus uellet inferri: 'Vespasiano,' inquit, 'adamato.' | |
| utebatur et uersibus Graecis tempestiue satis, et de | 23.1.1 |
| quodam procerae staturae improbiusque nato: | |
| μακρὰ βιβάς, κραδάων δολιχόσκιον ἔγχος, | |
| et de Cerylo liberto, qui diues admodum ob subter- | |
| fugiendum quandoque ius fisci ingenuum se et Lachetem | 5 |
| mutato nomine coeperat ferre: | |
| ὦ Λάχης, Λάχης, | |
| ἐπὰν ἀποθάνῃς, αὖθις ἐξ ἀρχῆς ἔσει | |
| σὺ Κηρύλος. | |
| maxime tamen dicacitatem adfectabat in deformibus | 10 |
| lucris, ut inuidiam aliqua cauillatione dilueret trans- | |
| ferretque ad sales. |