| DIVVS TITVS | |
| Titus, cognomine paterno, amor ac deliciae generis | Tit.1.1.1 |
| humani—tantum illi ad promerendam omnium uo- | |
| luntatem uel ingenii uel artis uel fortunae superfuit, | |
| et, quod difficillimum est, in imperio, quando priuatus | |
| atque etiam sub patre principe ne odio quidem, nedum | 5 |
| uituperatione publica caruit—natus est III. Kal. Ian. | |
| insigni anno Gaiana nece, prope Septizonium sordidis | |
| aedibus, cubiculo uero perparuo et obscuro, nam manet | |
| adhuc et ostenditur; educatus in aula cum Britannico | 2.1.1 |
| simul ac paribus disciplinis et apud eosdem magistros | |
| institutus. quo quidem tempore aiunt metoposcopum | |
| a Narcisso Claudi liberto adhibitum, ut Britannicum | |
| inspiceret, constantissime affirmasse illum quidem nullo | 5 |
| modo, ceterum Titum, qui tunc prope astabat, utique | |
| imperaturum. erant autem adeo familiares, ut de po- | |
| tione, qua Britannicus hausta periit, Titus quoque iuxta | |
| cubans gustasse credatur grauique morbo adflictatus | |
| diu. quorum omnium mox memor statuam ei auream | 10 |
| in Palatio posuit et alteram ex ebore equestrem, quae | |
| circensi pompa hodieque praefertur, dedicauit prose- | |
| cutusque est. in puero statim corporis animique dotes | 3.1.1 |
| explenduerunt, magisque ac magis deinceps per aetatis | |
| gradus: forma egregia et cui non minus auctoritatis | |
| inesset quam gratiae, praecipuum robur, quanquam | |
| neque procera statura et uentre paulo proiectiore; me- | 5 |
| moria[e] singularis, docilitas ad omnis fere tum belli | |
| tum pacis artes. armorum et equitandi peritissimus, | 2.1 |
| Latine Graeceque uel in orando uel in fingendis poe- | |
| matibus promptus et facilis ad extemporalitatem usque; | |
| sed ne musicae quidem rudis, ut qui cantaret et psalleret | |
| iucunde scienterque. e pluribus comperi, notis quoque | 5 |
| excipere uelocissime solitum, cum amanuensibus suis | |
| per ludum iocumque certantem, imitarique chirographa | |
| quaecumque uidisset, ac saepe profiteri maximum | |
| falsarium esse potuisse. |