| Triumphauit cum patre censuramque gessit una, | Tit.6.1.3 |
| eidem collega et in tribunicia potestate et in septem | |
| consulatibus fuit; receptaque ad se prope omnium offi- | 5 |
| ciorum cura, cum patris nomine et epistulas ipse dic- | |
| taret et edicta conscriberet orationesque in senatu | |
| recitaret etiam quaestoris uice, praefecturam quoque | |
| praetori suscepit numquam ad id tempus nisi ab eq. | |
| R. administratam, egitque aliquanto inciuilius et uiolen- | 10 |
| tius, siquidem suspectissimum quemque sibi summissis | |
| qui per theatra et castra quasi consensu ad poenam | |
| deposcerent, haud cunctanter oppressit. in his Aulum | 2.1 |
| Caecinam consularem uocatum ad cenam ac uixdum | |
| triclinio egressum confodi iussit, sane urgente discri- | |
| mine, cum etiam chirographum eius praeparatae apud | |
| milites contionis deprehendisset. quibus rebus sicut | 5 |
| in posterum securitati satis cauit, ita ad praesens pluri- | |
| mum contraxit inuidiae, ut non temere quis tam ad- | |
| uerso rumore magisque inuitis omnibus transierit ad | |
| principatum. | |
| Praeter saeuitiam suspecta in eo etiam luxuria erat, | 7.1.1 |
| quod ad mediam noctem comisationes cum profusissimo | |
| quoque familiarium extenderet; nec minus libido propter | |
| exoletorum et spadonum greges propterque insignem | |
| reginae Berenices amorem, cui etiam nuptias pollici- | 5 |
| tus ferebatur; suspecta rapacitas, quod constabat in | |
| co<g>n<i>tionibus patris nundinari praemiarique soli- | |
| tum; denique propalam alium Neronem et opinabantur | |
| et praedicabant. at illi ea fama pro bono cessit con- | |
| uersaque est in maximas laudes neque uitio ullo reperto | 10 |
| et contra uirtutibus summis. |