| Conuiuia instituit iucunda magis quam profusa. | Tit.7.2.1 |
| amicos elegit, quibus etiam post eum principes ut et | |
| sibi et rei p. necessariis adquieuerunt praecipueque | |
| sunt usi. Berenicen statim ab urbe dimisit inuitus | |
| inuitam. quosdam e gratissimis delicatorum quanquam | 5 |
| tam artifices saltationis, ut mox scaenam tenuerint, | |
| non modo fouere prolixius, sed spectare omnino in | |
| publico coetu supersedit. | |
| Nulli ciuium quicquam ademit; abstinuit alieno, | 3.1 |
| ut si quis umquam; ac ne concessas quidem ac solitas | |
| conlationes recepit. et tamen nemine ante se munifi- | |
| centia minor, amphitheatro dedicato thermisque iuxta | |
| cele[b]riter extructis munus edidit apparatissimum lar- | 5 |
| gissimumque; dedit et nauale proelium in ueteri nau- | |
| machia, ibidem et gladiatores atque uno die quinque | |
| milia omne genus ferarum. | |
| Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto | 8.1.1 |
| Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus | |
| concessa principibus aliter <rata> non haberent, quam | |
| si eadem isdem et ipsi dedissent, primus praeterita | |
| omnia uno confirmauit edicto nec a se peti passus | 5 |
| est. in ceteris uero desideriis hominum obstinatissime | |
| tenuit, ne quem sine spe dimitteret; quin et admonen- | |
| tibus domesticis, quasi plura polliceretur quam prae- | |
| stare posset, non oportere ait quemquam a ser- | |
| mone principis tristem discedere; atque etiam | 10 |
| recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam | |
| toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque | |
| laudatam uocem edidit: 'amici, diem perdidi.' |