Conuiuia instituit iucunda magis quam profusa. Tit.7.2.1
amicos elegit, quibus etiam post eum principes ut et
sibi et rei p. necessariis adquieuerunt praecipueque
sunt usi. Berenicen statim ab urbe dimisit inuitus
inuitam. quosdam e gratissimis delicatorum quanquam 5
tam artifices saltationis, ut mox scaenam tenuerint,
non modo fouere prolixius, sed spectare omnino in
publico coetu supersedit.
  Nulli ciuium quicquam ademit; abstinuit alieno, 3.1
ut si quis umquam; ac ne concessas quidem ac solitas
conlationes recepit. et tamen nemine ante se munifi-
centia minor, amphitheatro dedicato thermisque iuxta
cele[b]riter extructis munus edidit apparatissimum lar- 5
gissimumque; dedit et nauale proelium in ueteri nau-
machia, ibidem et gladiatores atque uno die quinque
milia omne genus ferarum.
  Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto 8.1.1
Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus
concessa principibus aliter <rata> non haberent, quam
si eadem isdem et ipsi dedissent, primus praeterita
omnia uno confirmauit edicto nec a se peti passus 5
est. in ceteris uero desideriis hominum obstinatissime
tenuit, ne quem sine spe dimitteret; quin et admonen-
tibus domesticis, quasi plura polliceretur quam prae-
stare posset, non oportere ait quemquam a ser-
mone principis tristem discedere; atque etiam 10
recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam
toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque
laudatam uocem edidit: 'amici, diem perdidi.'