| DOMITIANVS | |
| Domitianus natus est VIIII. Kal. Nouemb. patre | Dom.1.1.1 |
| consule designato inituroque mense insequenti honorem, | |
| regione urbis sexta ad Malum Punicum, domo quam | |
| postea in templum gentis Flauiae conuertit. pubertatis | |
| ac primae adulescentiae tempus tanta inopia tantaque | 5 |
| infamia gessisse fertur, ut nullum argenteum uas in | |
| usu haberet. satisque constat Clodium Pollionem prae- | |
| torium uirum, in quem est poema Neronis quod inscri- | |
| bitur 'Luscio,' chirographum eius conseruasse et non- | |
| numquam protulisse noctem sibi pollicentis; nec de- | 10 |
| fuerunt qui affirmarent, corruptum Domitianum et a | |
| Nerua successore mox suo. bello Vitelliano confugit | 2.1 |
| in Capitolium cum patruo Sabino ac parte praesentium | |
| copiarum, sed irrumpentibus aduersariis et ardente | |
| templo apud aedituum clam pernoctauit, ac mane Isiaci | |
| celatus habitu interque sacrificulos uariae superstitionis | 5 |
| cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem comite | |
| uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui uestigia | |
| subsecuti erant, deprehendi non potuerit. post uicto- | 3.1 |
| riam demum progressus et Caesar consalutatus honorem | |
| praeturae urbanae consulari potestate suscepit titulo | |
| tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum | |
| transtulit, ceterum omnem uim dominationis tam li- | 5 |
| center exercuit, ut iam tum qualis futurus esset osten- | |
| deret. ne exequar singula, contractatis multorum uxo- | |
| ribus Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam | |
| in matrimonium abduxit, atque uno die super XX | |
| officia urbana aut peregrina distribuit, mirari se Vespa- | 10 |
| siano dictitante, quod successorem non et sibi | |
| mitteret. expeditionem quoque in Galliam Germanias- | 2.1.1 |
| que neque necessariam et dissuadentibus paternis amicis | |
| incohauit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione | |
| adaequaret. |