| Ob haec correptus, quo magis et aetatis et condi- | Dom.2.1.5 |
| cionis admoneretur, habitabat cum patre una sellamque | |
| eius ac fratris, quotiens prodirent, lectica sequebatur | |
| ac triumphum utriusque Iudaicum equo albo comitatus | |
| est. qui<n et e> sex consulatibus non nisi unum ordi- | |
| narium gessit eumque cedente ac suffragante fratre. | 10 |
| simulauit et ipse mire modestiam in primisque poeti- | 2.1 |
| cae studium, tam insuetum antea sibi quam postea | |
| spretum et abiectum, recitauitque etiam publice. nec | |
| tamen eo setius, cum Vologaesus Parthorum rex auxilia | |
| aduersus Alanos ducemque alterum ex Vespasiani liberis | 5 |
| depoposcisset, omni ope contendit ut ipse potissimum | |
| mitteretur; et quia discussa res est, alios Orientis reges | |
| ut idem postularent donis ac pollicitationibus sollici- | |
| tare temptauit. | |
| Patre defuncto diu cunctatus an duplum donatiuum | 3.1 |
| militi offerret, numquam iactare dubitauit relictum se | |
| participem imperii, sed fraudem testamento ad- | |
| hibitam; neque cessauit ex eo insidias struere fratri | |
| clam palam<que>, quoad correptum graui ualitudine, | 5 |
| prius quam plane efflaret animam, pro mortuo deseri | |
| iussit; defunctumque nullo praeterquam consecrationis | |
| honore dignatus, saepe etiam carpsit obliquis orationi- | |
| bus et edictis. | |
| Inter initia principatus cotidie secretum sibi hora- | 3.1.1 |
| rum sumere solebat nec quicquam amplius quam muscas | |
| captare ac stilo praeacuto configere, ut cuidam inter- | |
| roganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde | |
| responsum sit a Vibio Crispo, ne muscam quidem. | 5 |
| deinde uxorem Domitiam, ex qua in secundo suo con- | |
| sulatu filium tulerat alteroque anno < . . . . . . >, consa- | |
| lutauit Augustam; eandem Paridis histrionis amore | |
| deperditam repudiauit intraque breue tempus inpatiens | |
| discidii quasi efflagitante populo reduxit. | 10 |