| Circa administrationem autem imperii aliquamdiu | Dom.3.2.1 |
| se uarium praestitit, mixtura quoque aequabili uitiorum | |
| atque uirtutum, donec uirtutes quoque in uitia deflexit: | |
| quantum coniectare licet, super ingenii naturam inopia | |
| rapax, metu saeuus. | 5 |
| Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit | 4.1.1 |
| non in amphitheatro modo, uerum et in circo, ubi | |
| praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus | |
| proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, com- | |
| misit; at in amphitheatro nauale quoque. nam uena- | 5 |
| tiones gladiatoresque et noctibus ad lychnuchos, nec | |
| uirorum modo pugnas, sed et feminarum. praeterea | |
| quaestoriis muneribus, quae olim omissa reuocauerat, | |
| ita semper interfuit, ut populo potestatem faceret bina | |
| paria e suo ludo postulandi eaque nouissima aulico | 10 |
| apparatu induceret. ac per omne gladiatorum specta- | 2.1 |
| culum ante pedes ei stabat puerulus coccinatus paruo | |
| portentosoque capite, cum quo plurimum fabulabatur, | |
| nonnumquam serio. auditus est certe, dum ex eo | |
| quaerit, ecquid sciret, cur sibi uisum esset ordi- | 5 |
| natione proxima Aegypto praeficere Mettium | |
| Rufum. edidit naualis pugnas paene iustarum classium, | |
| effosso et circumstructo iuxta Tiberim lacu, atque inter | |
| maximos imbres perspectauit. | |
| Fecit et ludos saeculares, computata ratione tem- | 3.1 |
| porum ad annum non quo Claudius proxime, sed quo | |
| olim Augustus ediderat; in iis circensium die, quo | |
| facilius centum missus peragerentur, singulos e septenis | |
| spatiis ad quina corripuit. | 5 |