| Instituit et quinquennale certamen Capitolino Ioui | Dom.4.4.1 |
| triplex, musicum equestre gymnicum, et aliquanto | |
| plurium quam nunc est coronatorum. certabant enim | |
| et prosa oratione Graece Latineque ac praeter citharoe- | |
| dos chorocitharistae quoque et psilocitharistae, in | 5 |
| stadio uero cursu etiam uirgines. certamini praesedit | |
| crepidatus purpureaque amictus toga Graecanica, capite | |
| gestans coronam auream cum effigie Iouis ac Iunonis | |
| Mineruaeque, adsidentibus Diali sacerdote et collegio | |
| Flauialium pari habitu, nisi quod illorum coronis | 10 |
| inerat et ipsius imago. celebrabat et in Albano quot- | |
| annis Quinquatria Mineruae, cui collegium instituerat, | |
| ex quo sorte ducti magisterio fungerentur ederentque | |
| eximias uenationes et scaenicos ludos superque orato- | |
| rum ac poetarum certamina. | 15 |
| Congiarium populo nummorum trecenorum ter dedit | 5.1 |
| atque inter spectacula muneris largissimum epulum | |
| Septimontiali †sacrorum quidem senatui equitique pana- | |
| riis, plebei sportellis cum obsonio distributis initium | |
| uescendi primus fecit; dieque proximo omne genus | 5 |
| rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popu- | |
| laria deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos | |
| equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit. | |
| Plurima et amplissima opera incendio absumpta | 5.1.1 |
| restituit, in quis et Capitolium, quod rursus arserat; | |
| sed omnia sub titulo tantum suo ac sine ulla pristini | |
| auctoris memoria. nouam autem excitauit aedem in | |
| Capitolio Custodi Ioui et forum quod nunc Neruae | 5 |
| uocatur, item Flauiae templum gentis et stadium et | |
| odium et naumachiam, e cuius postea lapide maximus | |
| circus deustis utrimque lateribus extructus est. |