Instituit et quinquennale certamen Capitolino Ioui Dom.4.4.1
triplex, musicum equestre gymnicum, et aliquanto
plurium quam nunc est coronatorum. certabant enim
et prosa oratione Graece Latineque ac praeter citharoe-
dos chorocitharistae quoque et psilocitharistae, in 5
stadio uero cursu etiam uirgines. certamini praesedit
crepidatus purpureaque amictus toga Graecanica, capite
gestans coronam auream cum effigie Iouis ac Iunonis
Mineruaeque, adsidentibus Diali sacerdote et collegio
Flauialium pari habitu, nisi quod illorum coronis 10
inerat et ipsius imago. celebrabat et in Albano quot-
annis Quinquatria Mineruae, cui collegium instituerat,
ex quo sorte ducti magisterio fungerentur ederentque
eximias uenationes et scaenicos ludos superque orato-
rum ac poetarum certamina. 15
  Congiarium populo nummorum trecenorum ter dedit 5.1
atque inter spectacula muneris largissimum epulum
Septimontiali †sacrorum quidem senatui equitique pana-
riis, plebei sportellis cum obsonio distributis initium
uescendi primus fecit; dieque proximo omne genus 5
rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popu-
laria deciderat, quinquagenas tesseras in singulos cuneos
equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.
  Plurima et amplissima opera incendio absumpta 5.1.1
restituit, in quis et Capitolium, quod rursus arserat;
sed omnia sub titulo tantum suo ac sine ulla pristini
auctoris memoria. nouam autem excitauit aedem in
Capitolio Custodi Ioui et forum quod nunc Neruae 5
uocatur, item Flauiae templum gentis et stadium et
odium et naumachiam, e cuius postea lapide maximus
circus deustis utrimque lateribus extructus est.