| Ius diligenter et industrie dixit, plerumque et in | Dom.8.1.1 |
| foro pro tribunali extra ordinem; ambitiosas centum- | |
| uirorum sententias rescidit; reciperatores, ne se per- | |
| fusoriis assertionibus accommodarent, identidem admo- | |
| nuit; nummarios iudices cum suo quemque consilio | 5 |
| notauit. auctor et tr(ibunis) pl(ebis) fuit aedilem sor- | 2.1 |
| didum repetundarum accusandi iudicesque in eum a | |
| senatu petendi. magistratibus quoque urbicis prouincia- | |
| rumque praesidibus coercendis tantum curae adhibuit, | |
| ut neque modestiores umquam neque iustiores extite- | 5 |
| rint; e quibus plerosque post illum reos omnium cri- | |
| minum uidimus. suscepta correctione morum licen- | 3.1 |
| tiam theatralem promiscue in equite spectandi inhibuit; | |
| scripta famosa uulgoque edita, quibus primores uiri | |
| ac feminae notabantur, aboleuit non sine auctorum | |
| ignominia; quaestorium uirum, quod gesticulandi saltan- | 5 |
| dique studio teneretur, mouit senatu; probrosis feminis | |
| lecticae usum ademit iusque capiendi legata heredita- | |
| tesque; equitem R. ob reductam in matrimonium uxorem, | |
| cui dimissae adulterii crimen intenderat, erasit iudicum | |
| albo; quosdam ex utroque ordine lege Scantinia condem- | 10 |
| nauit; incesta Vestalium uirginum, a patre quoque suo | |
| et fratre neglecta, uarie ac seuere coercuit, priora capi- | |
| tali supplicio, posteriora more ueteri. nam cum Ocu- | 4.1 |
| latis sororibus, item Varronillae liberum mortis permi- | |
| sisset arbitrium corruptoresque earum relegasset, mox | |
| Corneliam maximam uirginem absolutam olim, dein | |
| longo interuallo repetitam atque conuictam defodi im- | 5 |
| perauit stupratoresque uirgis in comitio ad necem | |
| caedi, excepto praetorio uiro, cui, dubia etiam tum | |
| causa et incertis quaestionibus atque tormentis de | |
| semet professo, exilium indulsit. ac ne qua religio | 5.1 |
| deum impune contaminaretur, monimentum, quod liber- | |
| tus eius e lapidibus templo Capitolini Iouis destinatis | |
| filio extruxerat, diruit per milites ossaque et reliquias | |
| quae inerant mari mersit. | 5 |