| Inter initia usque adeo ab omni caede abhorrebat, | Dom.9.1.1 |
| ut absente adhuc patre recordatus Vergili[i] uersum: | |
| impia quam caesis gens est epulata iuuencis | |
| edicere destinarit, ne boues immolarentur. cupiditatis | |
| quoque atque auaritiae uix suspicionem ullam aut | 5 |
| priuatus umquam aut princeps aliquamdiu dedit, immo | |
| e diuerso magna saepe non abstinentiae modo sed | |
| etiam liberalitatis experimenta. omnis circa se lar- | 2.1 |
| gissime prosecutus nihil prius aut acrius monuit quam | |
| ne quid sordide facerent. relictas sibi hereditates ab | |
| iis, quibus liberi erant, non recepit. legatum etiam | |
| ex testamento Rusti Caepionis, qui cauerat ut quotannis | 5 |
| ingredientibus curiam senatoribus certam summam | |
| uiritim praestaret heres suus, irritum fecit. reos, qui | |
| ante quinquennium proximum apud aerarium pepen- | |
| dissent, uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi | |
| intra annum eaque condicione permisit, ut accusatori | 10 |
| qui causam non teneret exilium poena esset. scribas | 3.1 |
| quaestorios negotiantis ex consuetudine sed contra | |
| Clodiam legem uenia in praeteritum donauit. subsi- | |
| ciua, quae diuisis per ueteranos agris carptim super- | |
| fuerunt, ueteribus possessoribus ut usu capta concessit. | 5 |
| fiscales calumnias magna calumniantium poena repressit, | |
| ferebaturque uox eius: 'princeps qui delatores non | |
| castigat, irritat.' | |
| Sed neque in clementiae neque in abstinentiae | 10.1.1 |
| tenore permansit, et tamen aliquanto celerius ad | |
| saeuitiam desciuit quam ad cupiditatem. discipulum | |
| Paridis pantomimi <im>puberem adhuc et cum maxime | |
| aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro | 5 |
| uidebatur, occidit; item Hermogenem Tarsensem propter | |
| quasdam in historia figuras, libraris etiam, qui eam | |
| descripserant, cruci fixis. patrem familias, quod Thrae- | |
| cem murmilloni parem, munerario imparem dixerat, de- | |
| tractum spectaculis in harenam canibus obiecit cum | 10 |
| hoc titulo: 'impie locutus parmularius.' |