| Per haec terribilis cunctis et inuisus, tandem op- | Dom.14.1.1 |
| pressus est < . . . > amicorum libertorumque intimorum | |
| simul et uxoris. annum diemque ultimum uitae iam | |
| pridem suspectum habebat, horam etiam nec non et | |
| genus mortis. adulescentulo Chaldaei cuncta praedixe- | 5 |
| rant; pater quoque super cenam quondam fungis absti- | |
| nentem palam irriserat ut ignarum sortis suae, quod | |
| non ferrum potius timeret. quare pauidus semper atque | 2.1 |
| anxius minimis etiam suspicionibus praeter modum | |
| commouebatur. ut edicti de excidendis uineis propo- | |
| siti gratiam faceret, non alia magis re compulsus | |
| creditur, quam quod sparsi libelli cum his uersibus | 5 |
| erant: | |
| κἄν με φάγῃς ἐπὶ ῥίζαν, ὅμως ἔτι καρποφορήσω, | |
| ὅσσον ἐπισπεῖσαι σοί, τράγε, θυομένῳ. | |
| eadem formidine oblatum a senatu nouum et excogi- | 3.1 |
| tatum honorem, quamquam omnium talium appeten- | |
| tissimus, recusauit, quo decretum erat ut, quotiens | |
| gereret consulatum, eq(uites) R. quibus sors obtigisset, | |
| trabeati et cum hastis militaribus praecederent eum | 5 |
| inter lictores apparitoresque. | |
| Tempore uero suspecti periculi appropinquante solli- | 4.1 |
| citior in dies porticuum, in quibus spatiari consuerat, | |
| parietes phengite lapide distinxit, e cuius splendore | |
| per imagines quidquid a tergo fieret prouideret. nec | |
| nisi secreto atque solus plerasque custodias, receptis | 5 |
| quidem in manum catenis, audiebat. utque domesticis | |
| persuaderet, ne bono quidem exemplo aud[i]endam esse | |
| patroni necem, Epaphroditum a libellis capitali poena | |
| condemnauit, quod post destitutionem Nero in adipi- | |
| scenda morte manu eius adiutus existimabatur. deni- | 15.1.1 |
| que Flauium Clementem patruelem suum contemptissi- | |
| mae inertiae, cuius filios etiam tum paruulos successores | |
| palam destinauerat abolito<que> priore nomine alterum | |
| Vespasianum appellari, alterum Domitianum, repente | 5 |
| ex tenuissima suspicione tantum non in ipso eius con- | |
| sulatu interemit. quo maxime facto maturauit sibi | |
| exitium. |