| Continuis octo mensibus tot fulgura facta nuntia- | Dom.15.2.1 |
| taque sunt, ut exclamauerit: 'feriat iam, quem uolet.' | |
| tactum de caelo Capitolium templumque Flauiae gentis, | |
| item domus Palatina et cubiculum ipsius, atque etiam | |
| e basi statuae triumphalis titulus excussus ui procellae | 5 |
| in monimentum proximum decidit. arbor, quae priuato | |
| adhuc Vespasiano euersa surrexerat, tunc rursus repente | |
| corruit. Praenestina Fortuna, toto imperii spatio an- | |
| num nouum commendanti laetam eandemque semper | |
| sortem dare assueta, extremo tristissimam reddidit | 10 |
| nec sine sanguinis mentione. | |
| Mineruam, quam superstitiose colebat, somniauit | 3.1 |
| excedere sacrario negantemque ultra se tueri eum | |
| posse, quod exarmata esset a Ioue. nulla tamen re | |
| perinde commotus est quam responso casuque Ascleta- | |
| rionis mathematici. hunc delatum nec infitiantem | 5 |
| iactasse se quae prouidisset ex arte, sciscitatus est, quis | |
| ipsum maneret exitus; et affirmantem fore ut breui | |
| laceraretur a canibus, interfici quidem sine mora, sed | |
| ad coarguendam temeritatem artis sepeliri quoque accura- | |
| tissime imperauit. quod cum fieret, euenit ut repen- | 10 |
| tina tempestate deiecto funere semiustum cadauer | |
| discerperent canes, idque ei cenanti a mimo Latino, | |
| qui praeteriens forte animaduerterat, inter ceteras diei | |
| fabulas referretur. | |
| Pridie quam periret, cum oblatos tubures seruari | 16.1.1 |
| iussisset in crastinum, adiecit: 'si modo uti licuerit,' | |
| et conuersus ad proximos affirmauit fore ut sequenti | |
| die luna se in aquario cruentaret factumque | |
| aliquod existeret, de quo loquerentur homines | 5 |
| per terrarum orbem. at circa mediam noctem ita est | |
| exterritus, ut e strato prosiliret. dehinc mane haru- | |
| spicem ex Germania missum, qui consultus de fulgure | |
| mutationem rerum praedixerat, audiit condemnauitque. | |
| ac dum exulceratam in fronte uerrucam uehementius | 2.1 |
| scalpit, profluente sanguine: 'utinam,' inquit, 'hactenus.' | |
| tunc horas requirenti pro quinta, quam metuebat, sexta | |
| ex industria nuntiata est. his uelut transacto iam | |
| periculo laetum festinantemque ad corporis curam | 5 |
| Parthenius cubiculo praepositus conuertit, nuntians esse | |
| qui magnum nescio quid afferret, nec differendum. itaque | |
| summotis omnibus in cubiculum se recepit atque ibi | |
| occisus est. |