| De insidiarum caedisque genere haec fere diuulgata | Dom.17.1.1 |
| sunt. cunctantibus conspiratis, quando et quo modo, | |
| id est lauantemne an cenantem adgrederentur, Stepha- | |
| nus, Domitillae procurator et tunc interceptarum pecu- | |
| niarum reus, consilium operamque obtulit. ac siniste- | 5 |
| riore brachio uelut aegro lanis fasciisque per aliquot | |
| dies ad auertendam suspicionem obuoluto, sub ipsam | |
| horam dolonem interiecit; professusque conspirationis | |
| indicium et ob hoc admissus legenti traditum a se | |
| libellum et attonito suffodit inguina. saucium ac re- | 2.1 |
| pugnantem adorti Clodianus cornicularius et Maximus | |
| Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et | |
| quidam e gladiatorio ludo uulneribus septem contruci- | |
| darunt. puer, qui curae Larum cubiculi ex consuetu- | 5 |
| dine assistens interfuit caedi, hoc amplius narrabat, | |
| iussum se a Domitiano ad primum statim uulnus | |
| pugionem puluino subditum porrigere ac ministros | |
| uocare, neque ad caput quidquam excepto capulo et | |
| praeterea clausa omnia repperisse; atque illum interim | 10 |
| arrepto deductoque ad terram Stephano conluctatum | |
| diu, dum modo ferrum extorquere, modo quanquam | |
| laniatis digitis oculos effodere conatur. | |
| Occisus est XIIII. Kal. Octb. anno aetatis quadra- | 3.1 |
| gensimo quinto, imperii quinto decimo. cadauer eius | |
| populari sandapila per uispillones exportatum Phyllis | |
| nutrix in suburbano suo Latina uia funerauit, sed reli- | |
| quias templo Flauiae gentis clam intulit cineribusque | 5 |
| Iuliae Titi filiae, quam et ipsam educarat, conmiscuit. | |
| Statura fuit procera, uultu modesto ruborisque | 18.1.1 |
| pleno, grandibus oculis, uerum acie hebetiore; praeterea | |
| pulcher ac decens, maxime in iuuenta, et quidem toto | |
| corpore exceptis pedibus, quorum digitos restrictiores | |
| habebat; postea caluitio quoque deformis et obesitate | 5 |
| uentris et crurum gracilitate, quae tamen ei ualitu- | |
| dine longa remacruerant. commendari se uerecundia | 2.1 |
| oris adeo sentiebat, ut apud senatum sic quondam iac- | |
| tauerit: 'usque adhoc certe et animum meum | |
| probastis et uultum.' caluitio ita offendebatur, ut | |
| in contumeliam suam traheret, si cui alii ioco uel iurgio | 5 |
| obiectaretur; quamuis libello, quem de cura capillo- | |
| rum ad amicum edidit, haec etiam, simul illum seque | |
| consolans, inseruerit: | |
| 'οὐχ ὁρά<ᾳ>ς, οἷος κἀγὼ καλός τε μέγας τε; | |
| eadem me tamen manent capillorum fata, et | 10 |
| forti animo fero comam in adulescentia senes- | |
| centem. scias nec gratius quicquam decore nec | |
| breuius.' laboris impatiens pedibus per urbem non | 19.1.1 |
| temere ambulauit, in expeditione et agmine equo | |
| rarius, lectica assidue uectus est armorum nullo, | |
| sagittarum uel praecipuo studio tenebatur. centenas | |
| uarii generis feras saepe in Albano secessu conficientem | 5 |
| spectauere plerique atque etiam ex industria ita qua- | |
| rundam capita figentem, ut duobus ictibus quasi cor- | |
| nua efficeret. nonnumquam in pueri procul stantis | |
| praebentisque pro scopulo dispansam dexterae manus | |
| palmam sagittas tanta arte derexit, ut omnes per inter- | 10 |
| ualla digitorum innocue euaderent. |