| Liberalia studia imperii initio neglexit, quanquam | Dom.20.1.1 |
| bibliothecas incendio absumptas impensissime reparare | |
| curasset, exemplaribus undique petitis missisque Alexan- | |
| dream qui describerent emendarentque. numquam | |
| tamen aut historiae carminibusue noscendis operam | 5 |
| ullam aut stilo uel necessario dedit. praeter commen- | |
| tarios et acta Tiberi Caesaris nihil lectitabat; epi- | |
| stulas orationesque et edicta alieno formabat ingenio. | |
| sermonis tamen nec inelegantis, dictorum interdum | |
| etiam notabilium: 'uellem,' inquit, 'tam formosus | 10 |
| esse, quam Maecius sibi uidetur'; et cuiusdam | |
| caput uarietate capilli subrutilum et incanum per- | |
| fusam niuem mulso dixit. condicionem prin- | 21.1.1 |
| cipum miserrimam aiebat, quibus de coniura- | |
| tione comperta non crederetur nisi occisis. | |
| Quotiens otium esset, alea se oblectabat, etiam | |
| profestis diebus matutinisque horis, ac lauabat de die | 5 |
| prandebatque ad satietatem, ut non temere super cenam | |
| praeter Matianum malum et modicam in ampulla | |
| potiunculam sumeret. conuiuabatur frequenter ac | |
| large, sed paene raptim; certe non ultra solis occasum | |
| nec ut postea comisaretur. nam ad horam somni nihil | 10 |
| aliud quam solus secreto deambulabat. | |
| Libidinis nimiae, assiduitatem concubitus uelut exer- | 22.1.1 |
| citationis genus clinopalen uocabat; eratque fama, | |
| quasi concubinas ipse deuelleret nataretque inter uul- | |
| gatissimas meretrices. fratris filiam adhuc uirginem | |
| oblatam in matrimonium sibi cum deuinctus Domitiae | 5 |
| nuptiis pertinacissime recusasset, non multo post alii | |
| conlocatam corrupit ultro et quidem uiuo etiam tum | |
| Tito; mox patre ac uiro orbatam ardentissime palam- | |
| que dilexit, ut etiam causa mortis extiterit coactae con- | |
| ceptum a se abigere. | 10 |